Skip to the text

Caput XII. Diluitur argumentum sextum

Sextum argumentum-. Aut persona in Deo est finita, aut infinita: si infinita; ergo una tantum: si finita; ergo infinitae personae deberent esse, ut respondeant infinitati essentiae.

Praeterea: multiplicatio suppositorum vel est necessaria ad conservationem speciei, vel ut unum suppositum perficiatur ex altero: at Deus, cum sit aeternus, non eget con-. servatione, nec perfectione, cum sit perfectissimus.

Denique: vel persona ut persona dicit perfectionem, vel non. Si dicit perfectionem; ergo una perfectio est in una persona, quae non est in alia; et cum illa non sit accidens, erit substantialis perfectio in una, et non in alia. Si vero persona ut persona non dicit perfectionem; ergo perfectior erit persona humana, quam divina: nam humanam certum est dicere perfectionem. Respondeo:

personam divinam ut talem esse infinitam, et proinde dicere summam perfectionem. Ad argumentum autem respondeo: non posse inde colligi; ergo una tantum est persona: sed hoc solum; ergo una est perfectio omnium personarum: est enim una et eadem infinita perfectio in omnibus personis, sed non eodem modo; in Patre enim illa perfectio est paternitas, in Filio filiatio etc.

Ad secundum dico: multiplicari supposita in divinis, non ad conservationem speciei, nec ad perficiendum unum ex alio, sed quia id postulat natura rei intelligentis, quse duos habet modos producendi aliquid intra seipsam, videlicet, cognitionem, et amorem. Quae etiam est ratio cur sint tres persons tantum, et non plures, nec pauciores: una enim esse debet producens, non producta: alia producta per cognitionem: alia producta per amorem.

Ad tertium dico: eamdem perfectionem dicere omnes personas, sed alio modo.

Quaeres fortasse: an ille modus, id est, an illa relatio dicat perfectionem. Respondeo: relationem in genere sumptam non dicere perfectionem, cum abstrahat ab ente reali, et rationis; tamen relationem realem perfectionem dicere, et relationem divinam infinitam perfectionem: non tamen aliam perfectionem dicere hanc divinam relationem, aliam illam, sed omnes eamdem, quse est divina essentia.

Chapter 33 of 91