Caput XV. Diluitur argumentum nonum
Nonum argumentum. Vel subsistentia est de intrinseca ratione essentiae, vel non est. Si est; ergo essentia est incommunicabilis, vel si communicatur, communicabitur etiam subsistentia. Et tunc vel habent personae praeter istam subsistentiam, quam accipiunt cum essentia, aliam propriam, vel non: si habent; ergo quatuor erunt subsistentiae, et proinde quatuor personae: si non habent; ergo una tantum erit subsistentia, ac proinde una tantum persona. Si vero subsistentia non est de ratione essentiae; ergo essentia non est infinita simpliciter, cum non contineat omnem perfectionem: et praeterea erunt divinae personae compositae ex essentia, et subsistentia, quod est absurdissimum.
Respondeo: hic tangi quaestionem difficillimam, et in qua Patres discordes videntur. Nam B. Augustinus lib.VII Trinit. c. 4. dicit, aliud esse in Deo esse Patrem, aliud esse Deum: sed ibidem docet, subsistere dici ad se, non ad aliud, proinde esse absolutum, et commune tribus. Denique addit: sic esse in Deo unum subsistere, quomodo est unum sapere, et sicut non sunt in Deo tres sapientiae, ita nec tres esse subsistentias. Et cap. 6. dicit, personam esse quid absolutum, et non esse aliud personam esse, aliud vero Deum esse; quamvis sit aliud Deum esse, et Patrem esse. Ubi videtur S. Augustinus distinguere subsistentiam a relatione, et subsistentiam unam asserere, relationes autem multas.
Item Anselmus in Monol. cap. 43. dicit, personas divinas per suam sapientiam, essentiam, et vitam subsistere, sapere, et vivere, et Boetius lib. de duab. nat.: «Subsistit, inquit, quod alio non indiget ut sit: quare quod Graeci dicunt ov<u'av, nos subsistentiam vocamus. » Similia habet Richardus lib. IV Trin. cap. 8, 19. Et ipse etiam B. Thomas queest. IX. de pot. art. 5. ad 13. ubi dicit, relationes habere ab essentia quod subsistant, non e contrario essentiam a relationibus: quod alibi etiam saepe repetit:,ct in I sent. dist. 26, queest. 1, art. 1. ad 4. clare dicit, subsistentiam esse unam sicut essentiam.
Idem quoque ratione demonstrari potest: subsistere enim est proprium subsistentiae, non relationis; ergo non habet hoc essentia a relatione, sed a se. Et praeterea, si haberet a relatione, non posset explicari, quomodo sit in Deo vera generatio, nam relatio sequitur generationem, cum in ipsa fundetur: suppositum autem subsistens praecedit generationem, cum nihil agere possit nisi sit suppositum; quomodo ergo Pater gignere potuit, si non habuit esse subsistens nisi per relationem, et eam non habuit nisi post generationem?
At ex altera parte Joannes Damascenus lib. I, cap. 6. deFideOrthod. sic ad verbum ait I o To v 0£oO Aoyog tw piv v
Praeterea in Symbolo Athanasii, et apud omnes Graecos, dicitur alia hypostasis Patris, alia Filii: at certe non possent dici plures hypostases, nisi essent plures subsistentiae. Sicut ideo non possumus dicere plures Deos, quia non sunt plures Deitates: non enim multiplicantur concreta substantiva, nisi multiplicentur formae. Item. Si non sunt tres subsistentiae; quomodo distinguuntur realiter tres personae? nec enim realis distinctio habere potest locum, ubi non sunt distinctae existentiae, aut subsistentiae: certum autem est, divinas personas non distingui existentiis. Item. Si non sunt plures subsistentiae, quo pacto constabit, incarnationem esse factam in hypostasi solius Filii? Denique. Si in Deo cum una sola subsistentia sunt plures personae propter solam multiplicationem relationum oppositarum, cur etiam in Christo non sunt multae personae propter multiplicationem naturarum oppositarum, id est, naturae creantis, et creatae? Adde, quod B. Thomas p. p. quaest. XL, art. 3. dicit, relationes afferre secum hypostases, non praesupponere, et abstractis relationibus ab essentia, non remanere hypostases.
Ut igitur tanta haec lis componatur, dicendum nobis esse videtur: subsistentiam divinam partim esse unam,partim multas; partim absolutam, partim relativam; partim communem tribfls, partim propriam singulorum; denique partim de ratione essentiae, partim non de ratione essentia}. Quod ut facilius intelligatur, aliqua praenotanda erunt.
Ac primum quidem, exS. Thoma qu. "VIII de pot. art. 3. ad 7. subsistentiam duo habere officia: unum ut constituat suppositum, et faciat illud esse in se, id est, non pendere ab alio: alterum ut distinguat illud ab aliis suppositis, quae duo officia valde inter se distinguuntur. Nam unum potest esse ante aliud, ut patet in Adamo, qui quando erat solus, habebat esse in se, sed non distinguebatur ab aliis. Item aliquid distinguit quod non constituit, ut patet de spiratione activa in Deo.
Nota secundo, aliud esse loqui de subsistentia respectu essentiae, aliud respectu personarum: nam si de essentia loquamur, illa non constituitur per relationem, nec accipit ab illa subsistentiam, sed habet in se intrinsece subsistentiam; ita ut si mente separemus ab essentia relationes, illa erit in se existens, et distincta ab omnibus aliis essentiis, quamvis non habebit in se distinctas personas.
Nota tertio, certum esse, personas habere distinctionem a relatione, et proinde subsistentiam quoad secundum officium: personae enim divinae distingui debent minima distinctione, ut B. Cyrillus lib. I Trinit. et B. Thomas p. p. quaest. XL, art. 2 ad 3. docent: minima autem dinstictio est per relationem; et hoc ipsum docent passim Patres et Concilia, quae dicunt, solam relationem, distinctionem, et numerum in Deo efficere.
At vero unde habeant personae divinae subsistentiam quoad primum officium, Patres non ita perspicue expresserunt: tamen nos cum S Thoma dicimus, totam subsistentiam habere personas a relatione, sed non eodem modo; nam relatio includit essentiam, et supperaddit respectum, cum sit aliquid ad aliud; "et quidem quatenus includit essentiam, constituit et dat personae esse in se: quatenus dicit respectum, distinguit. Esse autem hanc sententiam S.Thomae, non negabit qui ejus opera diligenter evolverit, siquidem ipse ubique docet, relationem constituere et distinguere personas: sed constituere ut identifieatur cum essentia, distinguere autem, ut relatio est. Yide de pot. q. VIII, art. 3. ad 7. quaest. IX, art. 5. ad 13.
et quaest. X, art. 5. ad 12. Contra gent. lib. I, cap. 21 et 22. lib. IV, cap. 10, 14 et 49. et p. p. quaest. III, art. 3. et qu. XXIX, art. 4. et quaest. XL, art. 2 et 4 et 1. dist. 26. quae. I, art. 1. ad 4. Sed placet adscribere pauca S. Thomae verba; sic igitur loquitur in quae. VIII. de pot. art. 3. ad 7. « Relationes etsi constituant hypostases, tamen hoc faciunt in quantum sunt essentia divina. » Et ibidem ad 9. «Relatio distinguit in quantum est relatio: constituit in quantum est essentia, » et quaest. IX. ad 13. « Proprietates personales non sunt principium subsistendi divinae essentiae; ipsa enim divina essentia per se subsistit: sed e converso proprietates personales habent quod subsistant ab essentia. »
Dices: si relatio non constituit ut relatio, sed ut essentia; ergo ipsa essentiaconstituit, non relatio. Respondeo: non ita esse, quia idem debet esse principium constituens, et distinguens, quamvis non eadem ratione utrumque faciat: constat autem distinctivum principium esse relationem; relatio igitur debet etiam constituere, sed tamen hoc facit, ut includit essentiam.
Nota quarto, subsistentiam quo ad primum officium, id est, dum constituit personam, duo facere. Nam et dat esse per se, et praestat incommunicabilitatem: quamvis autem divina relatio non det simpliciter esse per se, quia divina essentia cum sit infinita} perfectionis, includit essentialiter non solum existere, sed etiam per se existere: tamen dat incommunicabilitatem, et constituit suppositum; divina enim essentia, quamvis per se subsistat, tamen communicabilis est ob suam infinitatem; et ideo non est suppositum: at per relationem ita terminatur, et quasi modificatur snbsistentia illa essentialis, ut constitutum ex essentia et relatione sit prorsus incommunicabile; quare relatio, etsi non constituit ut relatio, sed ut essentia, quatenus constituere dicit dare simpliciter esse per se, ut paulo ante cum S. Thoma docuimus: tamen constituit ut relatio, quatenus constituere dicit dare esse per se incommunicabiliter. Igitur in Deo sicutest una subsistentia communis et absoluta, et ex Augustino, Anselmo, Richardo, et S. Thoma colligitur: ita sunt etiam tres verse subsistentia} propriae et relativa}, ut colligitur exAthanasio, Sophronio, Damasceno, et eodem S. Thoma: nec tamen sunt quatuor subsistentia}, sed una et tres, quia tres illae relativae cum absoluta realiter idem sunt; et per haec cessant argumenta pro utraque parte.
Ad illud primum; ergo essentia est incommunicabilis. Respondeo: negando consequentiam; nam essentia non sic communicatur, ut quae erat in se incipiat esse in alio: semper enim illa est in se, et nunquam in alio, cum sit simplicissima, et de ejus ratione sit subsistere; sed ut quae est in se uno modo, sit in se etiam alio modo. Itaque essentia Patris est in seipsa, sed cum relatione producentis, et essentia Filii est in seipsa, sed cum relatione producti etc.
Ad illud, vel habent personae propriam subsistentiam, praeter istam essentiae, vel non. Respondeo: personas singulas non habere nisi subsistentias singulas, sed eas partim esse de ratione essentiae, partim non esse, ut dictum est.
Ad illud pro altera parte; ergo essentia non erit infinita simpliciter. Respondeo: negando consequentiam; essentia enim continet intrinsece quidquid perfectionis habet subsistentia; nam ut supra diximus, relationes non dicunt aliam perfectionem, quam eam quae est ipsa essentia.
Ad illud; ergo persona erit composita. Respondeo: negando consequentiam; nam subsistentia Patris, quatenus distinguitur ab essentia, est purus respectus ad aliud, et proinde non habet ordinem ad ipsam essentiam, sed solum ad terminum.
Ad illud argumentum, quod solet videri insolubile: Suppositi constitutio praecedit generationem: generatio relationem; ergo suppositum non constituitur per relationem. Respondeo: suppositi constitutionem praecedere generationem, sed suppositi distinctionem sequi post generationem, et propterea dicimus, relationem ut sic, quae sequitur generationem, distinguere suppositum, non constituere: at relationem ut identificatur cum essentia, et praecedit generationem, secundum modum nostrum intelligendi constituere suppositum.
Dices: relatio etiam ut identificatur cum essentia, si relatio est, fundamentum aliquod requirit alioqui nulla erit ratio, cur sit potius paternitas, quam alia species relationis: fundamentum autem paternitatis nullum potest fingi, praeter generationem; igitur nullo modo paternitas praecedere potest generationem, et suppositum constituere. Respondeo: relationes quae accidentia sunt, semper requirere fundamentum, nimirum ut
habeatur ratio, cur talis relatio in tali subjecto inhaereat: at relationes quae sunt ipsa essentia subjecti, nullum fundamentum requirere: ut enim nemo quaerit, cur homo sit animal rationale, quia illa est ejus essentia: ita non debet quaeri, cur prima persona divina sit paternitas subsistens, quia haec est ejus essentia: et tamen fundamentum assignamus, videlicet, generationem, cur haec prima persona sit formaliter Pater, et distinguatur a Filio.
At, inquies, S. Thomas p. p. q. XL, art„ 3. dicit, abstractis relationibus, non remanere in Deo hypostases; ergo subsistentia nullo modo est de ratione essentiae. Respondeo: R Thomam velle dicere, non remanere hypostases distinctas, nam subdit statim, hypostasis enim significat aliquid distinctum.
Chapter 36 of 91