Skip to the text

Caput XIV. Diluitur argumentum octavum

Octavum argumentum. In Deo nihil est nisi essentia et relatio: sed neutrum generat, aut generatur; ergo nihil in Deo generat, et nihil generatur; non igitur sunt in Deo plures personae.

Item. Verus Filius debet produci similis gignenti: sed verbum non est simile gignenti sed objecto, ut notum est; igitur non est Verbum Dei verus Filius Dei, proinde nec ejusdem essentiae cum Deo.

Item. Spiritus sanctus aut producitur similis Deo Patri in essentia, aut dissimilis: non similis, quia esset Filias, et tunc non esset Verbum unigenitus Filius; ergo dissimilis; ergo non est verus Deus; ergo non sunt tres personae unus verus Deus.

Respondeo ad primam rationem: non essentiam, nec relationem seorsim sumptam gignere, aut gigni, sed constitutum ex utroque. Itaque constitutum ex essentia et paternitate gignit, et constitutum ex essentia et filiatione gignitur: quemadmodum etiam in creaturis non gignit essentia, nec subsistentia, sed persona ipsa principium est quod gignit, essentia est principium quo gignit, subsistentia est conditio sine qua non gigneret.

Ad primam confirmationem, quae erat ejusmodi: Verbum non est simile intelligenti, sed rei intellectae; ergo non est Filius intelligentis. Respondeo: Deum intelligendo seipsum producere verbum, et proinde rem intellectam cui verbum est simile, esse ipsum Deum qui producit verbum.

At inquies: Verbum non est simile Deo ut intelligenti, sed ut intellecto: at Deus non gignit ut intellectus, sed ut intelligens; ergo Verbum non est simile gignenti, proinde nec est Filius. Praeterea, Filius vel est similis Patri in essentia, vel in proprietate: non in essentia, quia in essentia est idem: non in proprietate, quia in illa est dissimilis; ergo nullo modo est similis.

Respondeo: Patrem debere producere Filium sibi similem in essentia, non similem in relatione producentis, quia non producit Patrem suum, sed Filium suum; et ideo Ver¬

bum non debet esse simile Patri ut Pater est dicens, sed ut Pater habet talem naturam, quod dicendo exprimitur.

Ad illud autem, quod addebatur: Filius Patri in essentia est idem; ergo non similis. Respondeo esse eumdem et esse similem:. nam quatenus uterque habet illam essentiam, sunt idem in essentia: tamen quatenus ipsi sunt duo distincti, et conveniunt in illa essentia, sunt similes in essentia. Unde cum Ariani vellent Filium dicere og oious-tov Patri, non ogoouo-iov, Patres responderunt, posse quidem dici optoiio-tov, sed non debere negari 6goou(7tov. Vide Hilarium lib. de Synod. prope fin.

Ad postremam rationem quae erat de Spiritu sancto, respondeo: Spiritum sanctum similem produci in essentia Patri, et Filio: nec tamen esse Filium, cujus rei causa non est usque adeo certa. Scriptura siquidem rem docuit, causam tacuit, non in hac re solum, sed in multis etiam aliis, ut sempernos exerceat et humiles discipulos habeat. Vide Athanasium in epist. ad Serapion. Greg. Nazianz. lib. V. de Theol.; Basii, lib. III. in Eunom.; Damasc. lib. I, cap. 10.; August. lib. V, Trinit. cap. 27. lib. III, cont. Maxim, cap. 14. et Tract. 99. in Jo., qui docent rem esse alii orem, quam ut a nobis perfecte intelligi possit. Quamvis Augustinus duas rationes excogitaverit, q.uae utcumque animo quaerentis satisfacere possunt. Ait enim 1. V de Trinit. cap. 14. ideo Spiritum sanctum non esse Filium, quia non procedit quomodo natus, sed quomodo datus. Addit vero 1. XV, cap. 26. propterea quoque non posse vocari Filium, quia procedit ex duobus, qui nec duo Patres dici possunt, nec alter pater, alter mater.

Clarius S. Thomas I. part. quaest. XXVII, art. 4. et in q. de pot. q. X, art. 2. ad arg. 22. rem istam explicuisse videtur. Ait enim, Verbum Dei Filium esse Dei, quia cum procedat per actum intellectus, procedit ut similitudo quaedam et imago producentis, idque ex vi ipsius productionis. Nec enim res vere intelligitur, nisi producatur notitia, seu Verbum, quod sit ipsius rei quae intelligitur similitudo. Ad Spiritum sanctum, idem B. Tho. docet, non esse Eilium Dei, quia licet similis sit Patri et Filio, non procedit similis ex vi productionis, cum per actum amoris procedat: amor autem non sit ex natura similitudo rei amatae, sed impulsus quidam in rem amatam.

Chapter 35 of 91