Skip to the text

Caput X

rationale, et tamen neutram est de essentia ejus: cum tamen e contrario animal sit de essentia utriusque, id est, tam hominis, quam bruti. Ita igitur essentia divina essentialiter includitur in relationibus: nihil enim est in Deo, quod non sit essentialiter Deus; alioqui esset essentialiter creatura: at contra ipsa relatio non includitur essentialiter in essentia, nec tamen accidit ei, ut dictum est. Quin potius clarius hoc cernitur in nostro proposito: nam paternitas, filiatio, et spiratio relationes sunt; relatio autem secundum suam formalem rationem abstrahit a substantia et accidente, nam in Deo relatio est substantia, in creaturis est accidens. Vide S. Thomam . p. q. XXVIII, art. 1, et de pot. q. VIII, art. 5, etFranc. Ferrarien. inIV.cont. Gent. c. 14. non procul a fine.

Diluitur argumentum quartum.

Quartum argumentum. Generare est summa perfectio in vivente: hanc autem perfectionem Pater habet, Filius non habet; non igitur est Filius aequalis Patri, proinde non sunt ejusdem naturae Pater et Filius, et quod inde sequitur, non suntplures personae ejusdem essentiae in Deo. Et confirmatur. Quia productum dicit intrinsece dependentiam ab alio, et posterius est eo a quo producitur, si non tempore, certe natura: at verus Deus est ens ex se independens, et necessarium, et nulla re posterius; igitur Filius non est verus Deus, cum sit productus, et a Patre in esse dependeat.

Respondeo: generare dicere perfectionem, sed minime eam deesse Filio. Est enim in Filio omnis perfectio activae generationis, licet ipsa activa generatio in Filio non sit, quia non est opus: nam omnem perfectionem quam habet generatio, ab essentia habet: essentiam autem totam etiam Filius habet. Id quod facilius intelliget, qui observaverit, quod sicut principium quo generationis activae est essentia divina, et ideo generatio activa est infinitae perfectionis; ita terminus quo generatiois passivae est essentia divina, et ideo illa etiam infinitae perfectio¬

nis, imo ejusdem prorsus infinitae perfectionis est.

Dices: si terminus quo generationis divinae est essentia; ergo essentia generatur saltem per accidens. Respondeo: nullam esse consequentiam; nam in creaturis natura quae est terminus quo, per accidens generatur, quia non communicatur natura Filio eadem numero cum ea quae in Patre, sed alia quaedam nova, quae quia nisi producatur non est; ideo producitur, ut communicari possit. At essentia divina una numero est in Patre, et communicatur Filio; ideo per generationem minime producitur.

Ad confirmationem respondeo: in creaturis dependere Filium a Patre, quia accipit aliam numero naturam ab illa quam habet Pater: in divinis autem non esse ejusmodi dependentiam, quia eadem natura, quae ex se est simpliciter independens, communicatur a Patre Filio, idque naturaliter, et necessario; unde solum est relatio mutua Patris ad Filium, et contra, sed sine ulla dependentia in esse.

Pari ratione negandum est, omne productum necessario esse posterius: solum enim productio per se requirit ordinem inter producentem, et productum, sed non {frioritatem, nisi per accidens in creaturis, ubi nova natura ex non esse deducitur ad esse. At inter personas divinas non potest ulla esse prioritas, et posterioritas, cum nihil habeant istae personse, nisi essentiam et relationem, et essentia sit una et eadem in omnibus: relationes autem id requirant, ut sint simul natura.

Chapter 31 of 91