Skip to the text

Caput XXX. Solvuntur objectiones

Superest ut objectiones adversariorum diluamus. Primo, Lutherus in lib. ad Waldenses objicit, in Sacramentis praecipue ad verba sacramentalia attendere oportere: et inde colligit, non debere homines occupari circa adorationem, ne videlicet adorationi intenti obliviscantur verborum.

Respondeo: Nititur hoc argumentum fundamento illo putrido, quod Sacramenta sint instituta ad instruendum animum, et excitandam fidem, quod millies jam refutatum est. Deinde adoratio ex verbis oritur: inde enim movemur ad adorandum, quia audimus illud esse corpus Domini. Unde unum juvatur ex altero, tantum abest, ut unum alterum impediat.

Secundo, objicit idem. Adoratio ex fide procedere debet; fides autem nititur Yerbo Dei. Sed verbum Dei non dicit, Christum in Eucharistia esse adorandum.

Respondeo: Verbum Dei satis monet, et priecipit, Christum adorari debere in Eucharistia, cum docet, illum vere esse Deum, et esse in Eucharistia: et alibi jubet Deum adorari.

Tertio, objicit Calvinus. Apostoli cum primum communicarent, non leguntur prostrati in terram adorasse Sacramentum.

Respondeo: Apostoli non debuerunt majorem honorem exhibere Christo in specie panis latenti, quam in forma humana visibiliter praesenti: non autem poterant semper prostrati cum Christo agere, et praesertim in ccena, quando recumbere cum eo illis necesse erat. Itaque certis vicibus illum proni adorabant, alias autem mente, et animo venerabantur agnoscentes verum Dei Filium. Reliqua Calvini argumenta ex Nicaena Synodo, et ex illa praefatione: « Sursum corda », et ex aliis quibusdam locis supra soluta sqnt in ii. lib.

Quarto, argumentantur alii. Si ideo Sacramentum Eucharistiae adorandum est, quia ibi Christus est, igitur omnis creatura adoranda erit, quia in omni creatura Deus est.

Respondeo: Longo aliter est Christus in Eucharistia, et in alius rebus Deus. Nam in Eucharistia unum tantum suppositum est, idque divinum; caetera omnia ad illud pertinent, et cum illo unum quid faciunt, licet non eodem modo: ideo recte totum illud simul adoratur, ut ante diximus de Christo vestito. At in aliis rebus Deus quidem est, sed non est unum suppositum cum illis; neque dici possunt unum quid Deus, et creatura, in qua est Deus.

Quinto, ista adoratio exposita est manifesto periculo idololatriae; fieri enim potest, ut impius Sacerdos fingat se consecrare, nec tamen reipsa consecret: igitur omittenda est.

Respondeo: Si argumentum valeret, omittenda esset non solum adoratio, sed etiam Communio. Nam Communio exposita est periculo accipiendi merum panem pro corpore Christi. Sed nullum est periculum idololatriae in eo, qui simpliciter, et bona fide Sacramentum adorat: adoratio enim ex intentione potissimum pendet. Quare sicut is, qui panem non consecratum injuria afficeret, putans consecratum esse, gravissime peccaret in Christum: sic etiam contra, qui panem eumdem adorat, quod certo credat non esse panem, sed Christum, is proprie, et formaliter Christum adorat, non panem.

Sexto, Honorius III instituit, ut Sacramentum adoraretur; et paulo post Urbanus IV addidit festum diem, et solemnem processionem: ergo totus iste ritus novus est, et ab humano ingenio excogitatus.

Respondeo: Honorius, ut excap. Sane de celebratione Missarum, intelligi potest, non instituit primus Sacramenti hujus adorationem, sed monuit solum, ut praesides Eccle¬

siae operam darent, ne tantum Sacramentum debito honore fraudaretur. Urbanus autem IV instituit quidem primus festum corporis Domini, et solemnem illam processionem, et ejus decretum confirmavit Clemens V, cum universo Concilio Viennensi, ut habetur in Clementina unica de reliquiis et veneratione Sanctorum; sed ea institutio nullo modo reprehendi potest. Nam aut reprehendenda esset, quia nova, et sine Dei mandato, vel quia sine justa causa introducta. Novitas non potest reprehendi: omnia enim festa aliquando fuerunt nova, nec ulla inveniuntur in Testamento novo ab ipso Christo instituta, vel imperata. Exstant etiam exempla legis veteris. Nam festum fortium a Mardocheo, et Esther sine ullo Dei mandato, instituum fuit, et ab omni Synagoga receptum ut patet Esther ix. Festum item victoriee Judith, institutum fuit ab Hebraeis sine ullo Dei praecepto, Jud. xvi. Denique festum Enceniorum, institutum a Machabaeis, I Machab. iv, ipse etiam Dominus celebrare de more Judaeorum voluit, Joan x., ut intelligeremus licere Ecclesiee nova festa introducere.

Fuisse autem optimas rationes ejus festi introducendi, patet ex Clementina supra citata; sed duae videntur praecipuae. Prima est, ut populus Christianus Deo gratias ageret, ob tantum et tam singulare beneficium nobis impensum; quae ratio est omnium festorum, tum in veteri Testamento, tum in novo institutorum.' Quare nisi quis neget, in hoc Sacramento singulare beneficium a Deo nobis praestitum, aut certe non putet, Deo pro beneficiis gratias esse agendas, non video qua ratione possit hoc festum reprehendere.

Altera causa est, ut populus instruatur circa mysteria fidei nostrae, et eorum assidue recordetur, ac praesertim, quando ea mysteria ab haereticis oppugnantur: facilius enim rudiores discunt, et retinent mysteria incarnationis Domini, Passionis, Resurrectionis, Ascensionis, et similia, ex celebratione festorum, quae singulis annis recurrunt, quam ex libris, vel concionibus. Pari ratione melius discunt rudiores in Eucharistiae Sacramento vere esse Christum praesentem, et •proinde falsam esse hereticorum doctrinam ex publica adoratione totius Ecclesiae, et honore illo eximio, qui huic sacramento exhibetur, quam ex multis concionibus. Quare si hoc festum nondum institutum esset, expediret plane, ut hoc tempore institueretur, tum ut fideles instituerentur, tum etiam ut reipsa haeresim confutarent, et fidem veram facto protestarentur.

Septimo objicit Kemnitius argumentum (ut ipse putat) insolubile, contra processionem, et circumgestationem venerabilis Sacramenti. Nam I Reg. iv legimus filios Israel bona quidem intentione, sed absque Dei mandato, adduxisse arcam Dei in castra, existimantes per eam arca) circumgestationem se victoriam de hostibus relaturos. Sed contra accidit; nam et exercitus -fusus est, et Sacerdotes occisi, qui arcam adduxerant, et ipsa arca ab hostibus capta fuit.

Respondee: Causa tot malorum non fuit arca) adductio ad castra, sed peccata praeterita Israelitarum, et praecipue sacerdotum Ophni et Phinees filiorum Heli; ut Deus ipse testatur, I Reg. n. et m. Nam alioqui arca erat in castris, quando insignem victo¬

riam retulit Saul, I Regum xiv, et rursus erat in castris, quando Joab superavit filios Amnion, II Regum xi. EtcumIsraelitae,Num. xiv, ab Ainalecitis victi sunt, Scriptura monendum putavit, non fuisse tunc arcam Dei cum illis, qui praeliabantur.

Denique placuisse Deo, honorem arcae impensum in solemni processione, et circumgestatione, sive ipse id mandasset, sive non, perspicuum est ex variis Scripturae divinae testimoniis. Josue vi. solemnis circumgestatio arcae septem diebus celebrata, efficit, ut Hierico sine sanguine Hebraeorum caperetur et illa quidem processio a Deo mandata fuit. Sed II Reg. vi. et vn. et III Reg. cap. vm. solemnissimae, et Deo gratissimae leguntur processiones, cum arca Domini referretur de loco in locum, quas tamen Dominus minime fieri jusserat. Atque haec de tota controversia pro instituti brevitate sufficiant.

Chapter 107 of 133