Caput XXIV. Objectum ex interdicto de vitandis excommunicatis, per exceptionem moralis, quam vocant, sive civilis necessitatis, ex omnium theologorum doctrina solvitur : ea in r…
Objectum ex interdicto de vitandis excommunicatis, per exceptionem moralis, quam vocant, sive civilis necessitatis, ex omnium theologorum doctrina solvitur : ea in re Gregorii VII tempore manifestus error, nunc communi consensu refutatus.
Jam vero nullo negotio solvimus id quod objiciunt : vitandos excommunicatos, ruptum cum eis humanæ consuetudinis vinculum, neque excipi reges, si forte hæretici aut excommunicati sunt : non ergo colendos pro regibus, quos ne alloquio quidem et salutatione dignari nos oportet.
Hoc illud argumentum est, quo uno Gregorii VII temporibus viros bonos doctosque permotos fuisse videbimus, ut ab Hen-rici IV regis excommunicati obedientia recederent ; sed, quod apud omnes constat, errore manifesto. Certissimum enim est consensione theologorum et decretis Pontificum, illud interdictum de vitandis excommunicatis, quatenus ad humanam consuetudinem pertinet, exceptionem necessitatis, non physicæ tantum illius, quam vocant, et ineluctabilis, sed etiam moralis ac civilis admittere. Hinc ea decreta variis subinde sunt emollita modis, queis factum est, ut jam cum hæreticis et schismaticis propter necessitatem versemur innoxie, quos tamen quo minus audiunt Ecclesiam aperti ejus hostes et contemptores , eo magis pro ethnicis et publicanis haberi oportet. Quare cum interdictum de vitandis excommunicatis erga privatos quoque causa necessaria temperetur ; urgeri erga reges, tanto incommodo rerum humanarum ac reipublicæ periculo, supra quam dici possit, absonum absurdumque est. Quo etiam factum est, ut hoc argumentum regum deponendorum ab excommunicatione depromptum, Bellarminus prætermitteret, tot inter argumenta, quæ undecumque congerit. Atque hæc sufficerent ad eam difficultatem, si qua est, explicandam. Cæterum ne omittamus ea, quibus viri graves moti olim sunt, quæque D. Nicolaus Dubois inculcare et inferre non desinit ; quæ sit vis interdicti de vitandis excommunicatis, quantum ad rem nostram attinet, exponamus ; et hujus quoque juris fontes recludamus.
Chapter 44 of 396