Caput XXV. Ejusdem interdicti vis diligentius quæritur : probatur, evangelicis apostolicisque litteris, quod exceptionem necessariæ causæ admittat, neque ab obsequiis regum arceat
Ejusdem interdicti vis diligentius quæritur : probatur, evangelicis apostolicisque litteris, quod exceptionem necessariæ causæ admittat, neque ab obsequiis regum arceat.
Tria sunt in quibus excommunicatis communicari vetitum : in malis, in sacris, in quotidiana consuetudine. Mala autem hic dicimus ea quidem propter quæ excommunicati sunt, quod crimen criminosum vocant.
Jam hæc tria inter se magno habentur discrimine. Primum enim in malis sacrisque qui communicaverit, pari excommunicatione percellitur, majore scilicet, quæ non tantum sacramentis, sed etiam conventibus ac suffragiis privet : qui autem in hoc tertio, nempe in quotidiana consuetudine, communicaverit, is jam, ex ecclesiastica disciplina, aliud genus incurrit excommunicationis, quam minorem vocant ; et sacramentis quidem, non tamen suffragiis aut fidelium cœtu ac societate caret.
Huc accedit discrimen alterum, quod magis ad rem nostram spectat : nempe interdictum de non communicando in malis,. atque etiam in sacris, postquam adhibiti sunt constituti ab Ecclesia ritus, nullam exceptionem habet : quippe cum illud sit primus et principalis excommunicationis effectus, primus internus ac præcipuus finis. At vero quod attinet ad vitæ consuetudinem, quæ est tantum excommunicationis appendix, exceptionem, hujus quam diximus necessitatis, admittit. Id autem exponimus, primum ex evangelicis apostolicisque Scripturis, tum ex prima antiquitate, postea ex Gregorio VII, cujus tempore hæc maxime urgebantur, postremo ex temporibus consecutis.
Quod attinet ad evangelicas apostolicasque Scripturas, res ex antedictis liquet. Perspicue enim vidimus ethnicos et publicanos, ad quos excommunicati relegantur, ut nullo temporali bono ac jure, ita nec etiam civili societate privatos fuisse. Ac de ethnicis quidem, quis dixerit civili societate fuisse privatos qui regnare juberentur ? Quo necessario flebat ut Judæi et venerarentur imperantes, et jussa capesserent, et sæpe supplicarent, et missos ab eis præsides, magistratus, milites, suo quemque gradu locoque acciperent, et cum iis civilia negotia tractarent ; quod et Paulus fecit nulla Judæorum offensione, quippe cum id passim etiam ipsi factitarent. Idem Apostolus ad tribunum Lysiam misit adolescentem sororis suæ filium, de avunculi vita et incolumitate tractaturum. Pari modo à publicanis, si qui etiam Judæi essent, quales fuerunt illi quos Joannes baptizabat, et ipse Zachæus, non uxores, non liberos, non servos, non colonos quisquam abstrahebat. Veniebant, emebant, contrahebant ; quod illi in republica quidem communi cum aliis jure viverent. Quare in ethnicis atque publicanis, nec publica, nec patria, aut herilis potestas ullo jure læsa aut immutata erat.
Vetita ergo intelligimus, non quæ necessitas postularet, sive erga principes ac magistratus, sive erga dominos ac parentes, sive etiam erga cives ; sed quæ voluntariæ ac peculiaris necessitudinis ac familiaritatis essent indicia : salutare, convivari, hospitio accipere ; quæ etiam apostoli diserte explicant. Neque enim aut Paulus aut Joannes vetant ne contrahatur, ne ematur, ne vendatur, ubi necessitas id exposcit, sed ne commisceantur cum notatis ac nominatis fratribus ; ne scilicet utantur eis familiariter, ne tecto, ne mensa, ne salutatione aut osculo excipiant ; quæ non necessitatis, sed spontanei officii sunt ; quæ quidem Judæi cum ethnicis et publicanis religiose omittebant.
Neque tamen hæc quoque ad supremos juris apices exiguntur. Quis enim apostolico præcepto repugnare jam se putet, si Calvinistas hæreticos salutarit ? Quod nempe tam multi sint tamque obvii, ut quoddam discordiae publicæ genus esset, salutationem et communis vitæ officia tot civibus denegari. Id autem nec apostoli præcepisse videntur ; quippe qui ita pronuntient : « Si is qui frater nominatur ;... Si quis hanc doctrinam non affert ; » ut nempe intelligamus hanc interdicti partem, quæ communis vitæ officiis excommunicatos arceat, ad paucos pertinere, ne ad magnam quoque multitudinem pervagata civile dissidium pariat. At si ea necessitas adversus cives valet, qui negaverit valere adversus principes, næ ille quid civis, quid princeps sit, ne nomine quidem intellexerit.
Chapter 45 of 396