Skip to the text

Caput XXVI. Idem probatur ex sanctis Patribus

Idem probatur ex sanctis Patribus.

Hæc autem ab ipsa christianitatis origine manasse ad omnem deinde Ecclesiam, Iuliani Apostatae et Valentis Ariani, aliorumque hæreticorum principum exempla demonstrant. Notum illud erga Iulianum, ejurato non tantum baptismo, sed etiam clericatu, omnibus detestatum, Valentiniani postea Augusti, qui, « cum lanciarios ad palatii custodiam constitutos, tribunus regeret, Iulianum in templum Genii publici intrantem præcedebat. At aspersam chlamydi lustralis aquæ guttam conspicatus, Ædituum pugno percussit, inquinatum se dicens, non autem purgatum : » quo facto ablegatus, pro confessore est habitus, quod cum in necessario officio imperatori præsto esset, in sacris tamen aut potius in sacrilegiis, ab ejus societate et communione abhorreret.

Sanctus Gregorius Nazianzenus refert Cæsarium fratrem apprime christianum, sanctique episcopi filium, « gloriosa cupiditate ductum, atque, ut Cæsarius ipse profitebatur, quo urbi suæ præsidio esset, in aulam se contulisse, » ad Iulianum Apostatam scilicet, et quidem in aula medicus militavit, seque peculiari obsequio imperatori dedidit, christianos alios secutus, qui passim in diversis muneribus innoxie ministrabant, eo quod obsequia in principem inter necessaria reipublicæ officia habebantur. Quo quidem à consilio, Gregorius Nazianzenus data epistola deterret Cæsarium, non tamen eo quòd tali consortio à christiana pietate occideret, cum etiam aperte testetur factam ab eo rem, « sibi quidem ingratam, non tamen reprehensione dignam. »

Memorat sanctus Ambrosius quemdam sub Juliano judicem, à quo « ille damnatus qui aram dejecit et turbavit sacrificium, martyrium fecerat : itaque, inquit Ambrosius, nunquam ille judex qui audivit eum, nisi persecutor est habitus ; nemo illum congressu, nemo illum unquam osculo dignum putavit. » Omissa officia quæ non essent necessitatis docet : ab ejus tribunali abhorruisse christianos, si necessitas exposceret, aut eum pro judice non fuisse agnitum non docet.

Sanctus Basilius scribit præsidem Libyæ à magno Athanasio condemnatum anathemate, « omnibus aversandum et execrabilem futurum : ita ut nec ignis, nec aquæ, nec lecti communionem cum illo sint habituri. » Cæterum nec eum ab officio præsidis, nec proinde christianos à necessariis obsequiis prohibebat.

Idem Andronico contigit patriæ praefecturam à Theodosii libeberis consecuto. Eum Synesius, patria Cyrenensis, factus Ptolemaidis episcopus, inauditae crudelitatis ac blasphemiæ reum, adhibito presbyterii consilio, excommunicavit, decretumque Ptolemaidensis ecclesiæ, de vitando eo, ad sorores transmisit ecclesias in hanc formam : « Andronico et Thoanti eorumque sociis, omnis religiosa ædes, omnia septa clausa sunto ; privatos omnes ac magistratus hortor ut nec ejusdem cum illo tecti neque mensæ participes esse velint ; tum sacerdotes imprimis, qui nec viventes illos salutabunt, nec mortuos funebri pompa deducent. Qui Ecclesiam nostram contempserit, et ab ea damnatos receperit, hic, sive levita, sive presbyter, sive episcopus, apud nos eodem cum Andronico loco censebitur, neque cum eo dexteram jungemus, nec eadem ex mansa vescemur unquam ; tantum abest ut cum iis arcana mysteria communicemus, qui cum Andronico et Thoante partem aliquam habere voluerint. » En quibus communicari vetitum excommunicato magistratui : primum ac maxime in sacris, tum etiam in voluntariis officiis, salutationis scilicet, mensæ tectique consortio. Hæc explicite Synesius. Non profecto prohibet ne præfectum habeant, ne causam dicant, ne jussis pareant, ne consueta ac necessaria reipublicæ officia adeant atque obeant.

Quis autem vel fando audiit, tot inter hæreticos ac schismaticos, qui passim in urbibus inter christianos viverent, quemquam unquam fuisse à servorum, si quos haberet catholicos, possessione dejectum, aut uspiam catholicos prohibitos quominus sibi necessaria emerent, venderent, agerent ? Nonne ergo eos, Julianumque ac Valentem, ex præcepto Domini, pro ethnicis ac publicanis habebant, qui Ecclesiam non audirent et aperte contemnerent ? Certe. Sed in malis sacrisve, exceptione nulla : in vitæ communis officiis exceptam necessitatem noverant.

Au forte illud dicent, non fuisse Iulianum ac Valentem nominatim ac publice excommunicatos, quare nec vitandos fuisse ? Quasi non satis aperte Ecclesiam contemnerent, aut necessaria esset adversus publicos persecutores denuntiatio, aut posterioris ævi de denuntiatione decreta ia eam quoque ætatem transferri possent. Sed quandoquidem vani homines etiam hæc obtrudunt, quid de Anastasio dicent, quem testatur Baronius in concilio Romano à sancto Symmacho Papa, ut hæreticum nominatim excommunicatum fuisse ? Quid autem de Leone Isauro, quem idem Baronius memorat à Gregorio II nominatim percussum anathemate ? Quos vitatos fuisse, cum certo jure imperarent, quis vel ineptissimus dixerit ?

Sane Baronius defecisse ab Isauro memorat Occidentis imperium, quod quidem nos ex eodem Baronio refellemus. Sed quid ad nos interim, cum Orientis imperium, tum sane catholicum non neget Baronius in imperatoris obedientia permansisse, nec profecto vitasse in civilibus societatem ejus, cui tam prompto studio obediret ? Hæc quidem suo loco fusius exponemus. At dare in antecessum juvat, quæ pessimam causam, Baronii quoque testimonio, jugulent.

Anastasii mentio reduxit in animum id quod in sancti Hormisdæ Papæ Indiculo, seu Commonitorio legatis dato, legimus. Sic autem præcipit de damnatis episcopis, qui Chalcedonense concilium, ac sancti Leonis epistolam contemnebant, et excommunicati Acacii nomini in sacris communicabant : « Si episcopi voluerint occurrere, in qua decet eos veneratione suscipite ; et si voluerint secessionem parare, (domum quo divertatis) nolite spernere, ne judicetur à laicis nullam vos cum illis velle habere concordiam : si vero vos ad convivium rogare voluerint, blanda excusatione declinate, dicentes : Orate ut mysticam illam mensam primum mereamur habere communem, et tunc erit nobis ista jucundior : victualia et quæ alia offerre voluerint, excepta tamen subvectione, si causa poposcit, nolite suscipere. » Sic convivia vitant, alloquia frequentant : victualia respuunt, accipiunt subvectiones, ac domos quo divertant ; atque illud interdictum, ne quis cum hæreticis excommunicatisque versetur, ne salutet, ne munera accipiat, ita servant, ut necessaria causa aliqua prætermittant. Adeo hæc præcepta, eorum numero non esse putabantur, quæ stricte et ad summos apices exigenda sint, sed quæ ad personarum, temporum rerumque convenientiam, per christianam prudentiam charitatemque sint temperanda.

Chapter 46 of 396