Caput XXVII. Idem probatur ex Hincmari insigni responsione ad Adrianum II, vetantem ne cum Carolo Calvo rege communicaret
Idem probatur ex Hincmari insigni responsione ad Adrianum II, vetantem ne cum Carolo Calvo rege communicaret.
Quare cum Adrianus II, sub anathematis pœna, Hincmaro rhemensi præcepisset, ut nisi Carolus Calvus pontificiis jussis obtemperaret, se ab ejus, ut excommunicati, alloquio, salutatione, præsentia, sequestraret ; Hincmarus in hæc verba respondit : « De hoc quod scripsistis, si ipse rex Carolus in obstinationis suæ perfidia persistere maluerit, ab illius me communione atque consortio sequestrem et, secundum Apostolum, ne Ave ei dicam, si vestræ communionis volo esse particeps, et præsentiam ejus modis omnibus devitem ; cum magno cordis dolore ac gemitu dico, quoniam et ecclesiastici et sæcularis ordinis viri, qui diversis de regnis, Rhemos civitatem plurimi convenerint, inaproperando dixerunt et dicunt, nunquam hujusmodi praeceptionem ab illa Sede ulli decessorum meorum missam fuisse ; » et paulo post : « Sed et domino nostro Regi Carolo ad exaggerationem dicitur à quibusdam, quod nec pro Lothario, publico adulterio denotato et apud Sedem apostolicam accusato, talem præceptionem et comminationem ab antecessore vestro, nullus episcoporum in isto regno acceperit, nec etiam ab hæreticorum vel schismaticorum sive tyrannicorum imperatorum ac regum, quales fuerunt Constantius Arianus ac Apostata Iulianus, et Maximas Tyrannus, præsentia et salutatione, sive collocutione, Sedis apostolicæ Pontifices, vel alii magnæ auctoritatis ac sanctitatis episcopi, cum locus et ratio et causa exigit, se subtraxisse leguntur. » Ergo hæc de salutatione atque alloquio omittendo, non stricte exiguntur, sed prout locus et ratio et causa exigit, temperantur.
Quod ut demonstret non aliter posse fieri, addit : « Nescio quomodo ipsius regis, vel inter quos habito, præsentiam et communionem et consortium (externum illud scilicet) valeam devitare, cum rex et cohabitantes secum una cum rege, non solum in parochiam, verum et in civitatem meam sæpe conveniant, et ibi tamdiu, sicut regi complacet, degant. Ecclesiam et plebem mihi commissam deserere et aborsum, ut mercenarius, non valeo fugere ; nec quo extra regnum ejus fugiam habeo ; sed regio cultu eo recepto, de ecclesiasticis facultatibus, sicut præcipit, et quamdiu præcipit, illi et sibi obsequentibus servio. Dicit enim hanc potestatem suos decessores habuisse, quam ipse nulla interdictione dimittet. » Quæ cum ille quaesisset, consulendo qualiter erga regem se gerere deberent, ut apostolicæ sententiæ de observandis regibus obedirent ; nempe illa, de omittenda salutatione ac neganda regi præsentia, evanuerunt. Hæc si cogitassent, qui Gregorii VII tempore, tanta imperitia interdictum de vitandis excommunicatis explicabant, facile intellexissent, quam necessario justæ atque idoneæ causæ exceptionem exposceret
Chapter 47 of 396