Skip to the text

Pars 1

HIC INCIPIT REGVLA SANCTI SALUATORIS DATA DIUINITUS AB ORE CHRISTI DEUOTISSIME SPONSE SUE DOMINE BIRGITTE, CVIVS RELIGIO DEBET ESSE MONIALIUM AD REUERENCIAM GLORIOSE VIRGINIS MARIE. QUE QVIDEM REGVLA DICTE DOMINE DATA FVIT MIRO MODO, VT INFRA PATEBIT, IN CASTRO WATZSTENI LINCOPENSIS DYOCESIS IN REGNO SWECIE EA EXISTENTI IN ORACIONE RAPTA IN UISIONEM SPIRITUALEM ET INTELLECTUALEM Narratur hic modus, qualiter domina Birgitta habebat reuelaciones diuinas et qualiter ipsa dubitans de illusione humiliter supposuit eas examini vnius archiepiscopi et trium episcoporum et vnius magistri in theologia ac eciam vnius abbatis religiosissimi.

Qui omnes prehabito consilio maturo comprobauerunt eas esse a bono spiritu veritatis et non ab illusore angelo falsitatis.

In dominio regis Norwegie, qui est ad septentrionem omnium regum vltimus, ita quod vltra terras sui principatus nullus inuenitur hominibus habitabilis locus, contigit domine Birgitte oracioni intencius vacanti, quod viribus corporis quasi exinanitis cepit eius anima ad videndum, audiendum, loquendum et senciendum ea, que spiritualia sunt, omnibus suis viribus effici perfectissime vigorosa; taliter itaque, quod sepius rapta multa audiuit in spiritu seu in visione spirituali et intellectuali sibi spiritualiter enarrari. Que postmodum archiepiscopo Vpsalensi vna cum aliis tribus episcopis et cuidam magistro deuotissimo, qui magnus theologus habebatur, atque vni abbati Deo deuoto et valde religioso eadem persona cum magna reuerencia et timore Dei humiliter propalauit timens illudi sub specie angeli lucis ab illusore angelo tenebrarum.

Et hii omnes et multi amici Dei hec audientes et super hoc mature et spiritualiter adinuicem conferentes, diuinitus a spiritu bono veritatis et lucis et speciali Spiritus Sancti gracia omnia eidem persone reuelata fuisse comprobarunt. In tali eciam reuelacione semel videbat virum quendam et vnam mulierem speciosissime forme. Cui continuo vox quedam dicebat: "Ecce hee due persone, quas vides, sunt Ihesus Christus et sua Mater Maria, qui tales tibi pronunc apparent, quales erant in mundo viuentes. Sed qualia eorum corpora iam sunt in celo, impossibile est tibi cognoscere vel videre." Hoc itaque verbo dicto Ihesus Christus, qui apparuit, labia sua mox aperiens loquebatur dicens:

Chapter 1 of 32