Skip to the text

Pars 10

Christus determinat hic, quibus diebus et qualiter moniales possint loqui ad cratem personis secularibus.

"Hiis autem temporibus moniales secularibus loqui possunt, scilicet a nona vsque ad vesperas et hoc tantum dominicis diebus et magnis festis sanctorum, non tamen exeundo sed ad fenestras deputatas sedendo. Nulli enim post introitum suum licebit de monasterii claustris exire. Si qua forte a parentibus vel amicis honestis caris videri desiderat, aperire potest fenestram; si autem non aperit fenestram, eo copiosior merces ei repromittitur in futuro."

Chapter 10 of 32