Pars 7
Christus statuit hic, qualiter moniales debeant incipere officium diuinum premissa in choro omni die peticione venie et qualiter debent finire officium et quod omni die dicatur officium Virginis, tam diebus ferialibus quam festiuis.
"Sorores omni die ob reuerenciam Matris mee, Virginis Marie, cantabunt solempniter horas ipsius cum tribus leccionibus tam festis quam priuatis diebus. Omni eciam die signo facto ad vesperas sorores conueniant adinuicem et primo dexter chorus legat vnum 'Aue Maria' et inclinans se alteri choro profunde dicat: 'Indulgete nobis propter Deum et piissimam Matrem eius Mariam, si vos verbo vel facto, signo vel nutu offendimus; nos enim, si in vobis est aliquod delictum contra nos, libentissime dimittimus.' Et altero choro similiter inclinante et legente veniamque petente sic accedant ad vesperas. Ad finem vero omnium horarum cantabunt antiphonam 'Aue Maria' cum collecta sub hac forma: Oracio 'Omnipotens sempiterne Deus, qui pro nobis de castissima Virgine nasci dignatus es, fac nos, quesumus, tibi casto corpore seruire et humili mente placere.'
Alia oracio ad Virginem 'Oramus et te, piissima Virgo Maria, mundi regina et angelorum, vt eis, quos purgatorius examinat ignis, impetres refrigerium, peccatoribus indulgenciam, iustis in bono perseueranciam. Nos quoque fragiles ab instantibus defende periculis! Per Christum, Dominum nostrum.' Omnibus quoque diebus festis et priuatis missa de Matre mea per sorores cantabitur et omni sabbato sorores post missam Matris mee cantabunt 'Salue Regina'."
Chapter 7 of 32