Pars 18
Christus ordinat hic tempora confessionum monialium et fratrum et qualiter confessor generalis possit sibi eligere aliquos fratres sacerdotes in coadiutores ad confessiones audiendas.
"Confessori eciam generali ad minus ter in anno omnium sororum, sacerdotum et fratrum consciencie per confessionem patefiant. Et quoniam omnium consciencie pluries in anno per confessionem sunt purgande, licitum sit ipsi generali confessori de duodecim sacerdotibus, quotquot voluerit, eligere ad confessiones audiendas, qui omni die vnicuique confiteri volenti sint parati." Christus determinat hic, quibus diebus in anno tam moniales quam fratres communicare debeant. "Omnibus diebus festiuis, quorum vigilie vel profesta ieiunantur in pane et aqua, et in cena mea et in die pasche et ascensionis, penthecostes et natiuitatis mee omnes communicabunt. Alie autem moniales, quibus Deus deuocionem maiorem inspirauerit, si feruenti desiderio petunt, cum consilio confessoris sui omni sabbato possunt communicare."
Chapter 18 of 32