Pars 27
Christus ordinat hic, quod dyocesanus episcopus sit pater et visitator monasterii istius religionis, princeps vero regni seu prouincie debeat esse defensor et papa earum tutor caritatiuus, sine cuius licencia nullum monasterium istius religionis fundetur. Dicit eciam, quod aliqui deuoti fratres de regula beati Benedicti aut beati Bernardi addant in ista regula aliqua capitula super correccione excessuum et super visitacione fienda et super omnibus aliis, que huic regule necessaria viderint expedire.
"Episcopus, in cuius dyocesi monasterium est, erit tam sororum quam fratrum pater et visitator necnon et iudex in omnibus causis seu casibus sorores aut fratres tangentibus. Ipsum denique oportet continue sollicitum et diligentem esse speculatorem, si regula in omnibus punctis obseruatur, ne contingat ipsius salubria statuta ab aliquibus sororum aut fratrum paruipendi. Princeps regni seu terre, in qua est monasterium, erit eis responsalis et defensor in omnibus necessitatibus. Papa vero super vtrumque, scilicet principem terre et episcopum, erit eorum tutor caritatiuus, si eius adiutorium postulauerint necessitate aliqua compellente. Quicumque monasterium huius religionis construere voluerit, nullatenus sine voluntate et licencia pape hoc presumat.
Deinde ista regula per papam confirmata inquirantur aliqui deuoti fratres de regulis Benedicti vel Bernardi, qui huic regule inscribant, quomodo excessus emendandi sunt in monasterio et quomodo mortui sepeliendi sunt et qualiter visitabit episcopus et pro quibus casibus ingredietur monasterium. Et omnia alia necessaria, que in hiis verbis non narrantur, ad huius regule roboracionem assumantur de regulis supradictis."
Chapter 27 of 32