Skip to the text

Pars 19

Christus precipit hic, quod omni quinta feria teneatur capitulum per abbatissam, et ponit hic penitenciam monialibus tam infirmis quam sanis quam eciam morientibus, habentibus proprium contra professionem suam.

"Omni quinta feria habeatur capitulum, vbi, si qua deliquerit in aliquo, corrigatur. Soror, que in infirmitate deprehenditur aut confitetur aliquid habere proprium, absoluatur quidem a confessore sed penitenciam debitam sustineat et compleat recepta sanitate. Illa autem, que sana est et deprehenditur habere quid proprium nec seipsam prodiderit, tribus testibus conuicta sedebit in pauimento habitura prima die capituli, scilicet quinta feria, prebendam sicut alie sorores et feria sexta sit in pane et aqua. Istis duobus diebus non ingredietur ecclesiam et horis, quibus celebratur opus Dei, in ambitu manens et nulli sororum aliquid loquens omnium exeuncium de ecclesia vestigiis se prouoluat. Vesperis autem dictis in sexta feria, exeunte conuentu in ordine suo abbatissa sequens conuentum, cum ad iacentem venerit, erigat eam et data manu ducat ad altare in choro sororum sequente conuentu et orante pro ea. Vbi absolucione percepta reuertatur ad ordinem suum.

Si aliqua autem moritur habens quid proprium nec confessa fuerit, loto corpore eius et posito in feretro portetur ante fores ecclesie et dicat abbatissa presente et audiente conuentu: 'Hec per proprietatem fallente dyabolo grauiter contra Deum et ordinem peccauit; oremus pro ea, vt remittat ei Deus peccatum hoc, quia misericors est.' Et dicto ab omnibus 'Aue Maria' absoluatur. Deinde corpus eius statuatur in medio chori sororum et circa finem misse portetur a sororibus ad ianuam ecclesie; qua aperta fratres ingredientes deferent corpus et debito more sepeliatur."

Chapter 19 of 32