Skip to the text

Pars 2

INCIPIT PROLOGUS SUPER REGVLA SALUATORIS DATA DIUINITUS A CHRISTO DOMINE BIRGITTE DE SWECIA IN EODEM REGNO SWECIE Christus loquens sponse sue Birgitte in figura dicit, quod ex quo alie vinee, scilicet religiones, sunt quoddammodo desolate, ideo ipse nunc de presenti vult plantare nouam vineam, videlicet religionem nouam, de qua vult habere sollicitam curam taliter, quod reddat ei vinum dulcissimum et suaue.

"Ego sum sicut rex potentissimus, qui plantauit vineas suas et fecerunt optimum vinum multo tempore. Tandem inimicus eius seminauit in eis semen pessimum, quod in tantum creuit et se dilatauit, quod palmites vinum portare non poterant nisi cum magna difficultate. Serui autem regis dixerunt ad eum: 'Domine, considerauimus vineas tuas et inuenimus in eis valde paucos palmites portantes vinum et illud pessimum semen, quod ad nichilum valet nisi ad comburendum, vltra modum excreuit.' Quibus respondit dominus: 'Ego plantabo michi nouam vineam, vbi apportabuntur palmites et mittent radices. Et ego ipse apponam circa eam pinguedinem et implebitur vino optimo. Hanc autem per memetipsum custodiam. Quod si in eam aliquid nociuum intrauerit, pinguescet ex hoc vinum et eo amplius dulcescet et illud nociuum adnichilabitur et arescet et cicius decidet, ne noceat.

Cum autem vinum vinee huius venerit ad collegium meum, tunc gaudebunt omnes et dabitur domino gloria et honor, qui plantauit vineam et pinguedinem apposuit. Gaudebit eciam ille, qui radices posuit, nec eius Deus obliuiscetur, qui palmites apportauit. Ex hac autem vinea multe vinee longo tempore arentes renouari incipient et facere fructum iuxta diem innouacionis sue.'"

Chapter 2 of 32