Pars 30
Domina Birgitta, Christi sponsa, narrat hic mirabilem modum, qualiter dicta regula istius religionis fuit ei tradita a benedicto ore Christi in momento.
"Deus, omnium rerum creator, benedicto ore suo omnia istius regule verba tam mirabiliter et in tam breui tempore michi, indigne persone, retulit, quod alicui homini hoc non sufficio enarrare. Nec quidem possibile est alicui sine similitudine corporali comprehendere, qualiter in breuissima hora tot verba proferri possent aut capi. Vnde, sicut si in aliquo vase res preciose multe et diuerse haberentur, que, dum de ipso vase insimul effunderentur, tunc ab aliquo hoc vidente in vno momento vnaqueque res ab alia discerneretur, tanto eciam tempore res ille coram eo morarentur, vt vnamquamque per se in sinum suum colligere posset, simili modo statim, quando Ihesus Christus, qui apparuit michi, sua benedicta labia aperuit et loqui cepit, confestim in breuissima hora omnes articuli istius regule cum omnibus verbis, que in eis continentur, coram me erant, non quasi in aliqua carta conscripta sed, quali modo hoc fuit, ille solus nouit, a quo tam mirabiliter audiebantur, ex cuius mirifica virtute comprehendi potuerunt et vnumquodque ab altero a sensu meo discerni.
Tanto denique tempore in illa visione morabar, donec omnia collegi in memorie mee sinu cooperante Christi gracia. Post hanc autem visionem tanto erat cor meum feruore et iubilo impletum, quod non posset in illud plus intrare, si deberem amplius viuere, sed rumperetur pre gaudio. Sicut vesica vento aliquo nimis plena, sic vtique cor meum erat per aliquos dies, donec omnes regule articulos et verba, que in eis continentur, cuidam viro religioso, amico Dei, enarraui, qui omnia quam cicius conscripsit. Quibus plene conscriptis cor et corpus meum in naturalem disposicionem senserunt paulatim se redire. Laus et gloria sit omnipotenti Deo! Amen."
Chapter 30 of 32