Pars 21
Christus ordinat hic, qualiter debent ecclesia et monasterium edificari complete et numerus monialium et sacerdotum competens ad celebranda diuina officia inueniri, antequam instituatur conuentus intus in monasterio. Disponit eciam de dote et oblacione danda monasterio a monialibus nouiter recipiendis et de modo expendendi illa; item de racione annuatim recipienda de expensis factis illo anno et quomodo redditus, qui supersunt, pauperibus erogentur. Disponit eciam de curioso modo discernendi, an bene vel male acquisite sint ille elemosine, que eis largiuntur, antequam per abbatissam et conuentum ab offerentibus recipiantur.
"Construenda quippe primum est ecclesia et monasterium sororum atque curia sacerdotum in suis locis, vt dictum est superius, et postea introducendus est conuentus. Et si forte in breui plene consumare nequiuerint, tunc omnino cauendum est, ne vmquam instituatur conuentus, priusquam in tantum consumata fuerint, quod sine tribulacione et metu possint inhabitare. Sed nec pauciores sorores primum introducende sunt, quam vt sufficientes sint ad officium suum decantandum, nec pauciores sacerdotes, quam quod ipsi eciam ad cantandum omni die de tempore officium sint valentes. Tunc autem in monasterio collocentur et postea tot alie persone, quod numerus prenominatus sororum et fratrum compleatur. Omnis persona dictarum primo fundancium monasterium hanc religionem introiens tot pecuniarum redditus secum inferat et potestati abbatisse subiciat, quot in omni anno tam sterili quam fertili sufficiant sibi ad panem et potum.
De pecunia vero a populo regni voluntarie contributa alia victualia, vestes quoque et necessarias domos abbatissa omnibus prouidebit. Deinde numero personarum primarum fundancium monasterium completo et qualibet persona prebendam panis et potus omni anno habente, nequaquam postea ab aliis postea intrantibus religionem seu ab aliis personis predia vel redditus monasterio tribuantur. Nam vna persona in monasterio mortua suscipiatur alia pro ea secundum ordinem supradictum, sed vestimenta persone mortue vna cum prebenda eius in cibo et potu omni die, quousque alia in locum suum intrauerit, pauperibus erogentur. Ante festum omnium sanctorum annuatim computari et presciri debent victualia et necessaria anni subsequentis et omnia, que tunc remanent de victualibus seu pecunia anni tunc instantis, in crastino omnium sanctorum, hoc est in die commemoracionis animarum, indigentibus largiantur et propter hoc non oportet monasterium aliqua hospitalitate aggrauari.
Sciendum est eciam, quod, si aliquando victualia sequentis anni videntur non sufficere, tunc de pecunia et victualibus imminentis anni tantum sequenti anno addatur, quantum necesse est, et non plus, prout abbatissa anime sue periculum voluerit euitare, et postea, quicquid remanserit, egenis tribuatur. Quocienscumque noua vestimenta assumuntur, vetera pauperibus erogentur. Sciat eciam abbatissa, quod, si plures domos quam inhabitancium vera exigit necessitas, siue eciam domos superbas construi fecerit, tam graue hoc sibi computabitur peccatum, sicut si a pauperibus meis proprium victum et vestimenta per violenciam spoliasset. Deinde, cum aliquis offert filium suum vel filiam in monasterio, semper aliquid offerat monasterio pro elemosina sed non redditus aut predia, dum quelibet persona prebendam panis et potus habet de prediis prius datis; sed ne vacue appareant in conspectu Dei sui, offeratur aliquid.
Oblacio autem illa non sit coacta nec a conuentu prefixa sed in voluntate et beneplacito offerentis, vt, quantum poterit vel voluerit dare, cum graciarum accione recipiatur. Persone autem, que ex toto sunt pauperes, gratis suscipiantur. Porro, quecumque sic oblata fuerint, nullatenus in vtilitatem monasterii conuertantur sed pauperibus et ecclesiis indigentibus erogentur, nisi forte monasterium ineuitabili necessitate coartatur. Preterea, a quocumque aliqua conuentui oblata fuerint preter oblacionem illarum personarum religionem et monasterium primo fundancium et intrancium, que vacue non debent ingredi, nullatenus suscipiantur. Si vero conuentus intollerabili necessitate grauatus oblata suscipere compellitur, attendatur prouide et curiose inquiratur, si forte oblata sint de male acquisitis, et habita deliberacione dicat abbatissa offerenti:
'Preceptum nobis est nichil debere suscipere nisi de certis et bene acquisitis. Rogo te, reuertere tali die et examinata sollicite oblacione tua offer eam Deo tuo coram testibus!' Quo reuerso cum testimonio recipiatur oblacio eius et conuentus orabit pro eo et inter benefactores reputetur. Si autem dubium est, vtrum bene acquisita sint an male, aliis sencientibus sic, aliis vero sic, nullatenus suscipiantur quacumque necessitate cogente; tamen voluntate eius indicata conuentui orabunt omnes pro eo propter caritatem. Qui vero ex feruenti desiderio offerunt aliqua, nec tamen conuentus eis indiget, dicatur eis a conuentu: 'Nos quidem libenter suscipimus dona tua et te in caritate nostra colligimus; verum, quia istis oblatis personaliter non indigemus, suademus tibi et humiliter supplicamus, vt oblata ista ex parte nostra et sub nostro nomine eroges pauperibus aut ecclesiis, quibus tibi dicimus.' Et si hoc promiserit et fecerit, peticio eius exaudiatur."
Chapter 21 of 32