Skip to the text

Pars 28

Christus ordinat hic, qualiter stet semper aperta quedam fossa in monasterio, vbi omni die dicatur oracio, et sit quoddam feretrum ante ingressum ecclesie ad habendum memoriam mortis infixam in mente.

"Fossa quedam in monasterio instar sepulchri loco debito habeatur cottidie aperta, ad quam post terciam omni die festo et priuato ergedientur sorores. Et eiciente abbatissa modicum terre duobus digitis legant psalmum 'De profundis' cum collecta sub hac forma: 'Domine sancte Pater, qui corpus, quod filio tuo de Virgine Maria sumpsisti, illesum in tumulo conseruasti, incorruptum suscitasti, conserua, quesumus, corpora nostra munda et immaculata in tuo sanctissimo seruicio et dirige viam nostram in hoc tempore, vt, cum dies iudicii magnus et terribilis aduenerit, inter sanctos tuos resuscitentur et anime nostre tecum eternaliter gaudeant et electis tuis sociari mereantur. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'

Feretrum quoque, cui modicum terre superimponitur, ante ingressum ecclesie iugiter statuatur, vbi ab ingredientibus semper videri possit, vt videntes hoc memoriam mortis in mente habeant et legant in cordibus suis, quod terra sunt et in terram reuertentur."

Chapter 28 of 32