Pars 26
Christus disponit hic de modo fenestrarum seu cratis et declarat, quod moniales possint ibidem audiri sed non videri tempore confessionis, tempore vero communionis possint audiri pariter et videri. Dicit eciam de rota et de modo ibidem tenendo et prohibet, quod nullus vmquam confessor vel alius intret monasterium monialium nisi quando alicui infirme danda sunt sacramenta aut quando aliqua mortua debeat extrahi ad sepeliendum.
"Sorores confessiones suas faciant ad fenestras ita ordinatas, quod audiri quidem possint, minime autem videri. Communicare vero debent ad fenestras, vbi audiri possint pariter et videri. Sed quando de aliis corporis aut anime commodis confessori aut alicui presbiterorum seu fratrum loqui voluerint, tunc ad alias fenestras, vbi audiri eciam possunt sed non videri, sedeant. Ibi in pariete rota quedam habeatur, per quam accipienda et mittenda sunt necessaria. Nulla tamen sororum ibi aliqua loqui vel audire presumat nec accipere aliqua vel emittere sine scitu vel licencia abbatisse. Caueatur eciam ibi et in omni loco, nisi dum confessiones ad fenestras deputatas audiuntur, ne aliqua soror ad audiendum siue loquendum alicui sine presencia aliquarum sororum inueniatur sola, que omnia verba audient sicut ipsa.
Prohibeatur eciam, ne vmquam confessor seu aliquis presbiterorum aut fratrum monasterium ingrediatur, nisi quando infirmis donanda sunt sacramenta. Tunc autem ingrediatur confessor sed nullo modo solus ymmo aliquibus ipsum sequentibus. Mortua vero aliqua sorore omnes presbiteri et fratres cum confessore ingrediantur, cum cantu et oracionibus corpus ad sepulchrum deferendo."
Chapter 26 of 32