Pars 3
Christus loquens sponse declarat supra proximum capitulum dicens sponse, quod ipsa debet esse vitis predicte vinee sue, idest fundatrix dicte noue religionis sanctissime, a qua procedent palmites fructiferi. Et ideo monet eam, vt sit virtuosa, constans et vigilans despiciatque terrena, que amara sunt quasi venenum.
"Ego sum creator omnium rerum et a nullo creatus. Inter omnia, que feci, nichil in tantam dignitatem feci sicut hominem, quem constitui dominum super omnia, que creata sunt in terra. Eciam dedi ei intelligenciam, vt eis ad necessitatem et commodum suum vteretur et me de data sibi gracia collaudaret. Sed inter omnia me nichil ad iram tantum prouocat sicut homo et preter eum omnia stant ad preceptum meum. Dixi tibi prius, quod eram similis regi, qui plantauit vineas bonas, que dederunt fructum bonum longo tempore. Que fuerunt vinee iste nisi religiones et instituta sanctorum patrum, de quibus sicientes refocillabantur, frigidi incaluerunt, turgidi humiliabantur, ceci illuminabantur? Nunc autem conqueror, quia maceria vinearum dissipata est, custodes dormiunt et ingrediuntur fures, radices suffodiuntur a talpis, palmites siccitate aridi sunt et racemi a vento prostrati conculcantur.
Propterea, ne omnino vinum deficiat, plantabo michi de nouo vineam, in quam tu portabis palmites verborum meorum, amicus meus ponet eos, ego vero ipse Deus apponam pinguedinem gracie mee. In hanc autem vineam mittam custodes, qui non dormient in nocte; statuam maceriam per diuinam caritatem; stabiliam radices in ea bone voluntatis, que non suffodientur dyaboli temptacionibus; dilatabo palmites operacionis eius, dulces faciam racemos opinionis eius et deuocionis eius multis. Ideo tu, que debes palmites portare, debes esse fortis et stabilis ad portandum, parata et vigilans ad recipiendum, fidelis et cauta ad custodiendum, ne dyabolus decipiat te. Ille vero, qui locaturus est palmites, debet esse consideratiuus, vt ponat eos in loco debito, sollicitus et diligens in muniendo pro frigore vel ardore.
Ideo sta firmiter et dilige me toto corde; fuge omnem superbiam et assume omnem humilitatem; serua os tuum et omnia membra tua ad honorem meum; obedi, sicut tibi preceperam; discute omni hora conscienciam tuam, quantum excedis et quomodo; consurge statim ad me, si cadis; non cures mundi honores nec eius amicos, quia, cum me habueris, omnia dulcescunt tibi et, cum tu me perfecte dilexeris, omnia preter me, que mundi sunt, amara fient tibi quasi venenum!"
Chapter 3 of 32