Skip to the text

Pars 11

Christus ordinat hic de temporibus et modo ieiuniorum fiendorum per moniales.

"In aduentu omnes in cibis quadragesimalibus ieiunabunt vsque ad diem natiuitatis mee. Feria quoque sexta proxima ante dominicam quinquagesime ieiunare incipient in cibis quadragesimalibus vsque ad pascha. Feria vero sexta proxima post ascensionem meam vsque ad festum penthecostes ieiunabunt in piscibus et lacticiniis. A festo autem exaltacionis sancte crucis ieiunabunt vsque ad festum sancti Michaelis in piscibus et lacticiniis. A festo eciam omnium sanctorum vsque ad aduentum ieiunabunt in piscibus et lacticiniis. Hiis autem diebus debent ieiunare in pane et aqua, scilicet ante quatuor solempnitates Matris mee Marie, purificacionis, annunciacionis, assumpcionis et natiuitatis, in vigiliis omnium apostolorum, hoc excepto, quod, vbicumque duo apostoli in vna solempnitate combinantur, vtputa Petri et Pauli, Philippi et Iacobi, Symonis et Iude, ieiunium vnius diei stabit pro ambobus, Iohannis ante Portam Latinam, Iohannis Baptiste, beati Michaelis archangeli, omnium sanctorum, parasceues et ante solempnitatem corporis mei.

Hiis diebus omnes in pane et aqua ieiunabunt. Et est sciendum, quod in omnibus ieiuniis excipiende sunt egrote et antique. Illis quoque compaciendum est, que intelliguntur ad peragenda officia sua vere debiles existere, dum ieiunant. Ceteris autem temporibus tocius anni in omni ebdomada quater vescantur carnibus, scilicet die dominico, die lune, die martis et die iouis. In cenis autem horum dierum piscibus vescantur et lacticiniis. Die autem mercurii abstinebunt a carnibus tam in prandio quam in cena. Licebit tamen illo die vesci piscibus et lacticiniis. In sextis feriis tocius anni ieiunabunt in cibis quadragesimalibus. Sabbatis quoque in lacticiniis et piscibus ieiunabunt. Preterea omnibus aliis ieiunalibus diebus secundum statuta ecclesie ieiunabunt."

Chapter 11 of 32