Pars 17
Christus precipit hic, quod fratres sacerdotes dicti monasterii debeant tantummodo oracioni et leccioni vacare et certis diebus euangelium in materna lingua ipsis monialibus predicare.
"Sacerdotes vero isti tredecim tantummodo diuino officio, studio quoque et oracioni vacare debent nullisque aliis se implicare negociis vel officiis. Qui quidem omni die dominico euangelium illius diei in ipsa missa omnibus audientibus in materna lingua exponere tenentur cunctisque solempnitatibus, quarum vigilias seu profesta ieiunant in pane et aqua, atque aliis quibuscumque festis vigiliam habentibus publice predicare."
Chapter 17 of 32