Pars 4
Christus dicit sponse, quod ipse vult dictare ore suo proprio istam nouam regulam, quam vult esse monialium ad memoriam et honorem gloriose Virginis Marie, Matris sue.
"Hanc igitur religionem ad honorem amantissime Matris mee per mulieres primum et principaliter statuere volo. Cuius ordinem et statuta ore meo proprio plenissime declarabo."
In principio huius regule Christus fundat eam super tres virtutes, scilicet humilitatis, castitatis et paupertatis, prohibens monialibus, quod nichil habeant proprium sed abbatissa prouideat eis de omnibus necessariis.
"Principium itaque huius religionis et salutis est vera humilitas et pura castitas atque voluntaria paupertas. Ideo nulli licitum est habere aliquod proprium, nullam omnino rem quamuis minimam, sed nec obulum quidem possidere vel attrectare manibus nec auri quid habere vel argenti, nisi forte pro intextura alicuius operis auri vel argenti tactu opus sit et hoc eciam non absque consilio et licencia abbatisse. Omnia autem necessaria de abbatissa speranda sunt, scilicet indumenta regularia, lectisternia et instrumenta operis, nec quicquam habeant, quod regula non permittit."
Chapter 4 of 32