Skip to the text

Pars 22

Christus hic disponit et taxat numerum altarium et ornamentorum et librorum, que debent esse ad celebranda diuina offica in ecclesia et monasterio.

"Sciendum est eciam, quod tredecim erunt altaria et quodlibet altare vno contentabitur calice. Summum vero altare duos calices habeat cum duobus paribus ampullarum et duobus paribus candelabrorum, vnam quoque crucem et tria thuribula, quorum vnum habendum est singulis diebus, duo vero in festiuitatibus, et vnam pixidem pro corpore meo. Insuper omnino caueatur, ne plura de argento vel de auro in possessione habeantur monasterii, quoniam nec aurum nec argentum siue gemmas sed graciam meam continuis studiis, deuotis oracionibus et diuinis laudibus sibi coaceruabunt pro thesauro. Licebit eciam reliquias sanctorum auro vel argento seu gemmis secundum ipsarum mensuram sine omni superfluitate operiri. Libri quoque, quotquot necessarii fuerint ad diuinum officium peragendum, habendi sunt, plures autem nullo modo.

Illos autem libros habeant, quotquot voluerint, in quibus addiscendum est vel studendum. Preterea vnumquodque altare duobus ornamentis et duobus paramentis propter dies festiuos et feriales contentetur. Plura quoque numquam in possessione propria insimul habeantur de omnibus rebus suprascriptis."

Chapter 22 of 32