Skip to the text

Pars 6

Christus disponit hic de habitu et indumentis et calciamentis et velaminibus et corona monialium.

"Indumenta sororum erunt due camisie de albo burello, vna propter cottidianum vsum, alia propter locionem, vna tunica de burello griseo et vna cuculla, cuius manice non longius quam ad summitatem medii digiti protendantur. Et dependentes sinus circa manum, quando manualia seruicia exercebunt, cum nodo instar aliarum manicarum moderate ad brachia constringantur. Vnum eciam mantellum habendum est de burello griseo sicut tunica et cuculla. Quod quidem mantellum non sit deforis corrugatum nec accurate compositum sed ex parte strictum et planum, totum habens vtilitatis, nichil vanitatis. Quod eciam in estate debet esse simplex, in hyeme vero sufforatum non pellibus delicatis sed agninis vel ouinis.

De pellibus eciam huiusmodi pellicium in hyeme haberi potest. Ipsum quoque mantellum ab vno palmo terram non pertingat et nodo ligneo in pectore colligetur. Ad calciamenta autem pedum in estate habeant sotulares vsque ad talos et pedulos vsque ad genua, in hyeme vero sotulares vsque ad genua altos, sufforatos burello, et pedulos eque altos. Ornamenta capitis erit vitta, qua frons et gene circumdentur et ex parte operiatur facies; cuius extremitates vna acus in occipite coniungat. Super hanc ponatur velum de tela denigrata, quod ne defluat, tres acus adaptabunt, vna circa frontem et due circa ambas aures. Deinde super velum ponatur corona de tela alba, cui assuantur quinque particule de panno rubeo quasi quinque gutte; prima particula sit in fronte, altera in occipite, tercia et quarta circa aures, quinta in medio capitis in modum crucis. Hanc coronam vna acus in medio capitis stabiliet et capiti coaptabit. Istam autem coronam tam vidue quam virgines portabunt in signum continencie et castitatis."

Chapter 6 of 32