Pars 16
Christus ordinat hic, qualiter debeat eligi abbatissa et qualiter postea ipsa cum conuentu eligat de illis fratribus sacerdotibus vnum in confessorem, qui sit generalis confessor tam monialium quam fratrum dicti monasterii.
"Abbatissa cum consilio episcopi eligatur a conuentu. Que ob reuerenciam beatissime Virginis, Matris mee, cui hic ordo dedicatus est, caput et domina esse debet, quia ipsa Virgo, cuius abbatissa gerit vicem in terris, ascendente me in celos caput et regina extitit apostolorum et discipulorum meorum. Abbatissa eciam vnum de tredecim sacerdotibus, in quem ipsa vna cum omni congregacione sororum et fratrum consentit, in confessorem omnium eligat ipsumque episcopus constituat et confirmet. Cui auctoritate ligandi atque soluendi, corrigendi et reformandi plenarie ab episcopo concessa omnes sacerdotes et fratres, sicut sorores abbatisse, in omnibus obediant extra preceptum nichil omnino vel ne minimum quidem facientes.
Qui tamen confessor preter iudicia fratrum et conseruacionem ordinis absque consilio abbatisse nichil omnino faciet, que, quia caput monasterii est, de negociis et bonis monasterii ordinandis est consulenda."
Chapter 16 of 32