Pars 8
Christus statuit hic, qualiter et quibus horis per moniales silencium teneatur.
"Ad conseruandam grauitatem silencii a summo mane vsque ad post missam cantatam de Matre mea nulli loqui aliquid licitum sit. Finita autem illa missa in locis debitis inter horas, vsquequo legantur benedicciones mense, de collacione spirituali et obseruancia ordinis ac de quibuscumque veris necessariis licencia loquendi conceditur. Scurrilia vero et ociosa in omni loco omnique tempore penitus caueantur. Deinde lectis graciis in ecclesia inter se sorores loqui possunt, donec vesperas incipiant, et tunc eciam silencium, donec gracias post cenam in ecclesia legerint, sollicite est tenendum. Illo quoque modico interuallo, quod est inter gracias et collacionem, loquendi licencia condonatur. Incepta vero collacione omni studio silencium teneatur, donec in die sequenti vsque ad finem missa cantata fuerit de Matre mea gloriosa.
Et sciendum est, quod ad omnia silencia iam conscripta sorores vniuersaliter astringantur preter eas, que ad officia talia deputantur, que sine loquela competenter non possunt exequi. Omnia enim racionabiliter debent fieri et vt occasio a prauis excludatur."
Chapter 8 of 32