Pars 15
Christus determinat hic numerum sacerdotum, dyaconorum et conuersorum seruiencium dicto monasterio monialium et habitum, quem debent portare, modum quoque, quo debeant benedici et consecrari.
"Sacerdotes omnes et fratres duo subtunicalia alba de burello et vnam tunicam de griseo burello habere possunt et cucullam de burello griseo, cui assutum sit capucium, et super cucullam mantellum de griseo burello. Pellicium quoque et forratura sub mantello de pellibus agninis vel ouinis, dum necesse fuerit, habeantur. Ipsi quidem sacerdotes tredecim ob reuerenciam mee passionis portabunt in mantellis suis ad sinistram partem crucem rubeam de panno assutam et in medio crucis modicum albi panni propter misterium mei corporis, quod cottidie immolant. Dyaconi autem quatuor portabunt in mantellis suis circulum album propter incomprehensibilem sapienciam quatuor doctorum, quorum figuram gerunt. In quo circulo quatuor particule rubee in modum linguarum assuantur, quia Spiritus Sanctus inflammauit eos de excellencia deitatis, de misterio incarnacionis mee, de vanitate et contemptu mundi, de premiis iustorum et de penis malorum.
Fratres autem laici in mantellis suis crucem albam portabunt propter innocenciam, in qua cruce sint quasi quinque particule rubee ob reuerenciam quinque vulnerum meorum. Sacerdotes vero et fratres calceos habeant vsque ad talos et caligas in estate, in hyeme sotulares sufforatos burello et caligas. Et est sciendum, quod isti fratres numquam possunt esse plures in monasterio quam viginti quinque. Qui eodem modo et eisdem locis et benediccionibus per episcopum recipiendi sunt et consecrandi, quibus sorores, excepto quod pro annulo recipiet episcopus manus fratrum cum benediccione, qua imponitur sororibus annulus. Et pro velo imponat episcopus manus suas super capita eorum eisdem verbis, quibus imponitur sororibus velum. Pro corona vero fiat crux cum benediccione, qua imponitur corona.
Tonsuram eciam habeant fratres sicut in aliis monasteriis. Post missam autem locabit eos episcopus in curia fratrum, de qua numquam egredientur nisi in ecclesiam."
Chapter 15 of 32