Pars 25
Christus statuit hic, quod mensura ciborum cum discrecione taxata tam nobilibus quam ignobilibus equalis tribuatur.
"Sancti mei non ideo affligebant corpus suum, quia odiebant illud, sed vt temperarent illud ad seruicium Dei sui, ad quod factum erat; nec ideo, quia credebant se ex eius affliccione dignos absque misericordia mea ad regnum meum, quia, eciam si homo cencies occideret corpus suum, non tamen ex meritis suis esset dignus habere mecum regnum, si cum iusticia mea procederem contra eum. Ideo hoc michi carum est et acceptabile, vt homo sic indulgeat corpori suo tamquam iumento infirmo, prout stare potest in seruicio meo, non vt luxurietur vel deliciis dissoluatur sed necessitati cum discrecione satisfaciat et prout natura infirma petit. Ergo, quia difficiliter omnes seruant modum, ideo vt occasionem maiorem boni habeant, mensura omnibus constituatur equalis, nobili et ignobili, pauperi et diuiti, cuius virtutem nouerit ille, qui in se infirmitates temptacione didicerat, quia mensura probacione addiscitur et paciencia et discrecione consumatur."
Chapter 25 of 32