Skip to the text

Pars 24

Christus statuit hic, quod, excepto tempore oracionis et leccionis et recepcionis necessitatum corporalium, totum residuum tempus in labore pio et honesto a monialibus et fratribus vtiliter expendatur.

"Mater mea omne tempus suum tribus distinxit temporibus; vnum, quo laudauit Deum ore suo, aliud, quo manibus suis ei seruiebat, tercium, quo corporis infirmitati compaciens necessaria tribuit ei iuxta modum. Sic sorores omni tempore, quo diuinis non intersunt vel leccioni et tale tempus fuerit, eciam manibus suis laborent, vt, sicut michi seruiunt ore, sic seruient et reliquis membris. Et iste labor non sit ad aliquam mundi vanitatem, non ad aliquod proprium lucrum sed, sicut labor Matris mee, pro honore Dei et ecclesiarum vel pauperum vtilitate. Omnia autem opera sua facient cum licencia abbatisse. Numquid ego ipse, omnium Deus, fui in mundo sine labore? Numquid non laboraui eundo, docendo, paciendo? Numquid apostoli mei fuerunt sine labore, quibus bene omnia potuissem sufficienter dedisse? Sed ipsi omnibus membris suis seruierunt michi, Deo suo, et vt per laborem corporalem apciores essent ad laborem spiritualem."

Chapter 24 of 32