Pars 29
Christus loquens sponse sue Birgitte exponit hic illud capitulum, quod est ante principium regule, quod loquitur de vineis dissipatis, dicens, quod vinee sue dissipate sunt religiones, in quibus regule non seruantur, promittens adiutorium et fauorem illis religiosis, qui eas obseruare et, in quantum possunt, reformare conantur.
"Per illas vineas dissipatas, de quibus modo dixi, priusquam regulam audires, intelligo regulas illas, que iam non tenentur, sicut amici mei inspirante spiritu veritatis eas dictauerunt, sed propter crapulam et mundi delectacionem a via recta recesserunt. Denique amici mei in eisdem regulis existentes et talem fratrum suorum discessum cognoscentes nec quidem per se hoc emendare valentes ex magna cordis anxietate die noctuque clamant ad me cum lacrimis postulantes, quod illi, qui se corrigere noluerint, cicius eiciantur et, qui se emendare voluerint, fructuosi in bonis operibus efficiantur. Ego, qui sum omnium cordium scrutator et omnium verborum auditor, si aliquos inuenero, qui monasterii sui errorem corrigere temptauerint suamque regulam tenere in omnibus, que precipit, scilicet in humili et regulari habitu, in debitis abstinenciis, in fuga proprietatis, in obseruancia castitatis et vere humilitatis atque in omnibus bonis consuetudinibus, cooperabor eis et circumdabo eos dileccione mea, sicut circumdare solet vineam maceria sua, daboque eis graciam, vt libenter se contentos reddant de solis vite necessariis superfluitatem omnem contempnendo, per quod occiditur talpa radices corrodens, id est dyabolica suggestio, bonas affeciones rescindere cupiens prauis concupiscenciis.
Custodes quoque excitabuntur, hoc est consciencie eorum, qui de animarum suarum salute non attendunt, expergefient seipsas continue speculando. Insuper incrassabo eos dulcedine spiritus mei, qui fortificabit eos ad seruiendum michi, qui eos creaui et sanguine meo precioso redemi."
Chapter 29 of 32