Skip to the text

Pars 20

Christus prohibet hic monialibus dona aliqua recipere et inhibet abbatisse licenciam recipiendi concedere. Vetat eciam, ne ipsa isto peccato commaculetur aut notabilis in habitu precioso pre ceteris appareat.

"Si aliqua dona a parentibus vel amicis directa alicui fuerint, nequaquam suscipiantur propter votum et professionem sanctam. Sed nec ipsa abbatissa, licet a parentibus cuiuscumque dignitatis sollicitata, licenciam habendi aliquid proprium admittat, quia, sicut a scintilla augetur ignis, sic a proprietate dampnacio, que laudabilem in monasteriis rescindit vnitatem et communem corrumpit equitatem. Caueat ergo sollicite ipsa abbatissa, ne quasi libera vtens potestate hoc delectetur peccato aut notabilis in habitu pre ceteris appareat, quia, quanto prelata ceteris, tanto sollicicius debet precepta regule obseruare."

Chapter 20 of 32