Skip to the text

Pars 12

Christus disponit hic tempus et modum probacionis et recepcionis monialium ad religionem.

"Si qua ad religionem suscipi rogauerit, numquam ante vnum annum integrum recipiatur sed dicatur ei primo: 'Reuertere ad nos post tres menses et interim deliberabimus de te.' Cumque statuto tempore redierit, inquirat ab ea abbatissa, quo desiderio petit religionem quibusue vinculis tenetur in mundo, et auditis causis eius et proposito dicatur ei: 'Filia, quandoque sub specie boni latet falsitatis laqueus et inconsideracio futurorum multos supplantat. Reuertere ergo ad nos post aliquos menses et ostende nobis desiderium tuum, si perseuerat in bono!' Reuertente ergo illa et humiliante se sicut prius, predicentur ei dura et aspera ordinis, contemptus mundi et obliuio parentum. Que omnia si se seruaturam promiserit, tunc circa finem anni omnis congregacio consenciet in eam.

Que si talis persona fuerit, quod de eius vita non est dubium, in ipso principio peticionis eius omnes consentire possunt in eam sed ante annum ad introitum et professionem seu habitus recepcionem nullatenus admittatur. Adepto itaque consensu ingressionis mittatur pro episcopo, qui rogatus veniens consecrabit eam. Veniens autem episcopus descendet ad ianuam ecclesie; et eam, que religionem ingressura est, expectantem episcopus ante fores interroget dicens: 'Es tu libera et ab omni vinculo ecclesie immunis, scilicet coniugii, voti et excommunicacionis?' Que si responderit: 'Vere libera sum', subiungat episcopus: 'Numquid pudor aut forte dolor mundane aduersitatis compellit te ad religionem? Aut forte copia debitorum tuorum non solutorum coartat te?' Respondente illa: 'Nequaquam dolor seu pudor aliquis incitat me ad ista sed feruens amor Christi et omnia debita mea iuxta facultatem meam iam solui', tunc adhuc addat episcopus:

'Petis', inquit, 'ingressum huius religionis in nomine Ihesu Christi et in honore sanctissime Matris eius, Marie Virginis?' Dicente illa: 'Peto', introducat eam episcopus in ecclesiam dicens: 'Ecce nunc illa digne ingreditur hanc religionem!' Et cum ingreditur ecclesiam, feratur ante illam vexillum rubeum, in quo ymago corporis mei passi depicta sit ex parte vna et ymago Matris mee ex parte altera, vt aspiciens noua sponsa signum noui sponsi in cruce passi discat pacienciam et paupertatem et aspiciens Virginem Matrem discat castitatem et humilitatem. Introducta igitur illa in ecclesiam statuatur circa fores ecclesie et episcopus in aliam partem modicum ab ea secedens consecrabit annulum eius. Accensis autem duabus faculis, que ante vexillum ad eam accense portabuntur et ardebunt, quamdiu missa celebratur, dicat episcopus:

'Omnipotens sempiterne Deus, qui desponsasti tibi sponsam nouam in misericordia et miseracionibus, benedic annulum istum, vt, sicut exterius famula tua signum noue sponse portat in manibus, sic interius fidem tuam et caritatem portare mereatur. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.'"

Chapter 12 of 32