Skip to the text

Pars 14

Christus determinat hic numerum monialium et sacerdotum et dyaconorum ac eciam conuersorum seruiencium dicto conuentui et ordinat habitacionem eorum et chorum, vbi sedere et stare debeant tam mares quam femine.

"Sorores erunt sexaginta et non plures. Que clericos habebunt, qui cottidie de tempore missam et officium, quod habetur in ecclesiis cathedralibus illarum terrarum, in quibus huiusmodi monasteria sunt, decantabunt. Ipsi quidem a monasterio sororum sint omnino exclusi vnam per se habentes curiam, in qua habitabunt, et de curia introitum in ecclesiam et chorum inferiorem habebunt. Chorus vero sororum erit superius sub tecto, ita tamen quod sacramenta videre et officium audire valeant. Ipsi quidem sacerdotes debent esse tredecim iuxta numerum tredecim apostolorum, quorum Paulus, tercius decimus, non minimum laborem sustinuit; deinde quatuor dyaconi, qui eciam sacerdotes possunt esse, si volunt, et ipsi figuram habent quatuor precipuorum doctorum, Ambrosii, Augustini, Gregorii et Ieronimi; deinde octo laici, qui laboribus suis clericis necessaria ministrabunt. Computatis igitur sexaginta sororibus, tredecim sacerdotibus, quatuor dyaconis et octo eorum seruitoribus tantus omnium personarum erit numerus, quantus erat tredecim apostolorum et septuaginta duorum discipulorum."

Chapter 14 of 32