Pars 31
Christus precipit sponse, quod ista supradicta regula presentetur domino pape confirmanda, et precipit pape, quod eam omnino confirmet.
Deinde plures preterierunt anni, post quos eadem persona, vigilantis corporis sui viribus quasi ad se redeuntibus et ex magna consolacione fortificatis, in spiritualem rapta est visionem. Cui continuo vox quedam loquebatur dicens: "Ego sum Filius Dei viui. Regula ista, quam audisti, per vicarium meum, qui in mundo papa dicitur, confirmari debet, quoniam ex parte mea ligandi atque soluendi potestatem habet racionem michi facturus toto meo celesti exercitu audiente. Ego ille idem sum, qui secundum scripturam Moysi nomen meum sciscitanti respondi dicens: 'Ego sum qui sum.' Deinde, dum michi placuit, corpus humanum accepi de Virgine. Ego eciam, sicut corporali ore loquebar in mundo affirmans me non venisse legem soluere sed adimplere, ita et modo dico hanc regulam ex nullius hominis sensu dictatam fuisse, quam in spiritu audisti, per papam confirmari debere sicut alias regulas, que ex humano sensu prius composite fuerant eodem spiritu inspirante.
Deinde regula confirmata concedat papa ipsam incipere volentibus personas de aliis religionibus, que regulam suam cum diuina caritate tenuerant, in istam regulam secum assumere, que vsque ad mortem se cum eis promittunt permansuras. Non tamen plures, quam ipsis placuerit, nec alias, nisi quas suo collegio associare voluerint, acceptabunt. Admittat insuper papa, vt in loco, qui tibi regulam audienti demonstratus est, monasterium construatur; ibi enim primum hec regula inchoanda est. Similiter eciam licenciam det sororibus cantandi cottidie horas Matris mee, que eodem spiritu, quo et regula, sunt complete." Ego autem hoc audiens respondi: "O incorporalis potencia, o quam magna tua humilitas est! O virtutum omnium operator et ipsa virtus, vnus Deus omnipotens in tribus personis!
Ego omnia credo que credi precipit sancta Ecclesia. Ego eciam certissime scio, quod nullus ita indignus est, quod denegetur ei misericordia tua, si cum vera humilitate et perfecta voluntate emendandi commissa misericordiam a te postulat. Ex gracia igitur tua voluntatem habeo faciendi tuam voluntatem, quamdiu vixero, te testante. Tu scis, quod, si possibile esset, quod maius gaudium maiorque consolacio ex hoc tibi proueniret, quod ego quo ad corpus meum omnes infirmitates, scandala, dolores, paupertates et omnes tribulaciones et adhuc in ipsa anima mea eterna supplicia sustinerem, istas aduersitates pocius amplecterer quam vtrumque ad corpus et animam eternam felicitatem ad hoc, vt consolacio tua minor esset.
O Domine Deus, qui me creasti et precioso sanguine redemisti, si in istis tribus, scilicet fide, spe et caritate, defectum aliquem habere me videris, propter magnam graciam tuam tu eum supplere digneris. Tu es in intimo cordis mei sanguine et intimus in anima mea. Et quamuis indigna persona sum visitacione et consolacione benedicti spiritus tui, tutele tamen tue magne potencie me totaliter committo, vt, quicquid tibi placuerit, mecum facias. Et quamuis omnium vides cogitaciones, tamen ex precepto anime mee ad te loquitur lingua mea. O dignissime Domine mi, Ihesu Christe, ego indigna persona inter tuos fideles seruitores sum sicut minima formica inter fortes camelos, qui magnas sarcinas portant ad domini sui commodum et honorem.
Et quomodo poterit papa credere, quod tu, omnium Deus et Dominus, cum tali formica talia digneris facere, aut quomodo regula ista ante conspectum eius perueniet?"
Chapter 31 of 32