Skip to the text

Pars 32

Christus loquens sponse dicit ei, quod ipsa laboret taliter, quod dicta regula per dominum papam confirmetur, promittens graciam et adiutorium omnibus intrantibus istam religionem et augmentum pacis et concordie in patria illa, vbi aliquod monasterium istius religionis fundatum fuerit.

Deinde vox, que prius loquebatur, respondit dicens: "Ego sine principio sum et sine fine et omnia secundum voluntatem meam ordinaui et, sicut michi placuit, omnia feci. Vnde, si quis interrogaret, quare non prius creaui celum et terram et omnia, que in eis sunt, respondendum esset, quia sic fuit voluntas mea. Similiter, si quereretur, quare non prius istam regulam dedi aut confirmari eam volui, respondendum est, quia sic volui. Nonne dicit scriptura: 'Spiritus, vbi vult, spirat.' Sic vere est. Ipse enim spirat diuersis modis, vbi vult et quando vult. Ipsum tales sequentur consolaciones, vt totum cor repentina repletur leticia, que de nullis mundanis seu corporalibus rebus cordi aduenit sed ex Spiritus gracia tunc inspirantis.

Ergo, si papa talia in corde suo senserit, quando hanc regulam coram se legi audierit, tunc intelligere potest, vnde regula venerit. Quam vere multi amici mei, tam clerici quam laici, quorum corda caritate mea illuminaui, credunt indubitanter ex me venisse et cognoscunt ea, que tecum dignatus sum facere, qui omnia creaui et hominem de inferno liberaui. Et si forte aliqui cum papa existentes ista credere non potuerint, tunc venient ad papam tres testes, qui in eodem regno nati sunt quo et tu, qui de te sciunt et, quid tecum actum est, plenius agnoscunt, videlicet vnus episcopus, vnus monachus vnusque sacerdos; istos tres tu omnes agnoscis. Consideret eciam papa, quod, si aliquis multum aurum possideret, quod ex hoc non minus fieret, quod de illo aliquibus aliis daretur, non esset iustum eis de illo non dare, qui ad nichil aliud nisi ad honorem Dei et animarum salutem de eo aliquid postularent.

Per hoc aurum intelligo auctoritatem, quam habet papa ex parte mea, vt confirmet hanc regulam. Ego, qui dixi: 'Ego sum pastor bonus', ego ipse omnes eos seruare volo, qui in eam intrauerint, pro omnibus mortalibus inimicis. Et in omni regno seu terra aut ciuitate, in quibus monasteria huius regule cum vicarii mei licencia constructa fuerint, postquam consumatum est monasterium, quod primum constitui, augebitur ibi pax et concordia. Tu, cui regula data est, conare, quantum poteris, vt ad papam perueniat. Ego iam idem sum, qui fui, quando discipulis meis mandaui in ciuitatem ire et asinum michi adducere; tamen hoc bene potuissem, quod statim staret asinus coram me. Ita eciam hoc modo possem, vt regula in vno puncto ante papam veniret et ipse confestim eam confirmaret. Sed hoc iusticia est, vt pro maiori corporis spirituali labore rependatur anime maior merces. Labora igitur tu et cooperare, quantum poteris; ego autem perficiam, dum michi placuerit."

Chapter 32 of 32