Caput 106b
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Qualiter beata Birgitta habuit de ligno crucis Christi et quomodo Christus ei dixit, quod sine dubio sic erat.
Quidam iuuenis ex successione paterna habebat quandam crucem auream, in qua recluse erant reliquie de ligno crucis Christi, qui necessitate coactus crucem fregit et aurum vendidit, lignum vero sancte crucis dedit cuidam deuote mulieri, que, timens tenere lignum illud apud se, donauit illud sancte Birgitte. Post hec cepit beata Birgitta dubitare, an illud esset de vero ligno crucis an non, et dum sic anxiaretur in mente, Christus ei sic dixit: "Ille iuuenis cambium fecit irremediabile. Nam recepit lutum et dimisit margaritam preciosam, recepit aurum contemptibile et reiecit signum, quo potuisset vincere aduersarium. Recepit desiderabile oculorum suorum et dimisit desiderium angelorum. Ideo veniet tempus, quod lignum, quod nunc contempnitur, terribile apparebit. Pauci enim cogitant, quam dolorosus stabam in illo ligno, quando cor crepuit et nerui a iuncturis recesserunt."
Igitur beata Birgitta hiis auditis lignum istud sancte crucis fecit in capsa honorabiliter reponi, ne ab indignis portaretur.
Chapter 110 of 123