Caput 107
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Qualiter Christus permisit sponsam suam turbari in carencia hospicii in Roma per vnum mensem cum sua familia et postea ipsam consolabatur.
Cum beata Birgitta habitaret Rome in domo cardinalatus iuxta ecclesiam Sancti Laurencii in Damaso per quatuor annos, vicarius cardinalis dixit ei, quod infra vnum mensem recedens cum familia sua aliam domum sibi inquireret. Ipsa vero hoc audiens tristabatur nimis eo, quod habebat secum filiam pulchram, iuuenem et nobilem et intuencium oculis desiderabilem. Ideo timebat non posse inuenire domum similem ad conseruandum honestatem suam et filie sue. Et tunc cum lacrimis orauit Deum pro remedio opportuno. Qui volens probare ancillam suam dixit ei: "Vade et proba per istum mensem circueundo per vrbem, tu et confessor tuus, si forte poteris aliam domum vobis vtilem inuenire." Ipsa autem obediens cum magistro suo et patre spirituali circuiuit per totum illum mensem per vrbem cum dolore et pena, nec domum aptam potuit inuenire. Filia vero eius domina Katherina, videns angustias matris et de pudore suo timens, sepe lacrimata est.
Cumque per duos dies ante vltimum terminum mensis fecisset parari et ligari sarcinulas suas ad dimittendum domum et hospitandum in hospiciis publicis peregrinorum, tunc dolore conflicta posuit se ad oracionem et cum lacrimis auxilium flagitabat de celis. Tunc Christus apparens ei dixit: "Tu turbaris, quia domum congruam tibi inuenire non potuisti. Scias igitur, quod hoc ego permisi ad vtilitatem tuam et ad maiorem coronam, vt per experienciam probares paupertatem et dolores illos, quos pauperes peregrini, qui vadunt peregrinando extra propriam patriam, senciunt, et vt scias habere compassionem eorum. Tamen scias, quod de ista domo non expelleris. Sed mittentur tibi nuncii ex parte domini domus, vt permaneas in ista domo consolata, vt hactenus fecisti, in bona pace et quiete cum tota familia tua. Et stabis ibi secura, tu et familia tua et omnes tui, nec aliquis poterit vos vlterius turbare."
Domina autem Birgitta leta iuit ad referendum hanc reuelacionem domino Petro, suo patri spirituali. Ilico quidam nuncius pulsauit ad ostium domus, portans litteras domini domus, in qua consolabatur eam scribens ei, quod non recederet de domo sed firmaret se et habitaret in eadem stabilis in omni pace et quiete.
Chapter 111 of 123