Caput 108
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
De beato Bryniolpho, episcopo Scarensi, quam acceptabilis erat Deo et virgini Marie.
Accidit, quod, cum in die purificacionis beata Birgitta esset in ecclesia Scarensi, tunc sensit odorem suauissimum et insolitum. Admirans igitur de hoc rapta fuit statim in spiritu. Et videbat tunc beatam virginem Mariam et cum ea quendam virum mire pulchritudinis, indutum pontificalibus ornamentis. Tunc vero ait virgo Maria ad eam: "Scias, filia, quod iste episcopus honorauit me in vita sua et honorem opere confirmauit. Cuius vita quam acceptabilis fuit Deo, demonstrat odor, quem sensisti. Nunc autem licet anima eiusdem est in conspectu Dei, tamen corpus eius iacet hic in terra sine honore. Et sic ista margarita michi dilecta locata est inter porcos." De eodem episcopo habetur in secundo libro reuelacione vltima.
Chapter 112 of 123