Skip to the text

Caput 110

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quod ab indigentibus cum graciarum accione accipienda sunt, que offeruntur.

Cum beata Birgitta a sancta ciuitate Iherusalem versus Romam rediret, regina quedam certam sibi pecunie quantitatem in Neapoli ciuitate pro subsidio ex compassione transmisit. Dubitante vero illa, vtrum tale munus deberet admittere, Christus apparens ei dixit: "Numquid pro amicicia reddenda est inimicicia? Aut pro bono reddendum est malum? Aut in frigido vase reponenda est nix, vt plus frigescat? Ideo quamuis regina ex frigido corde tibi dedit, quod optulit, tamen cum caritate et reuerencia a te suscipiendum est et orandum pro ea, vt ad diuinum calorem valeat peruenire. Quia scriptum est: 'Aliorum habundancia suppleat pauperum defectus', et quod nulla bona opera coram Deo in obliuione erunt."

Chapter 114 of 123