Caput 109
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Quomodo conscriptor harum reuelacionum curatus est a longo dolore capitis.
Dominus prior Petrus narrat, quod, cum ipse a puericia sua vehementissimum dolorem in capite continue pateretur, rogauit beatam Birgittam in monasterio Aluastri existentem, quod super hoc pro eo oraret. Cui oranti Christus apparens dixit: "Vade et dic fratri Petro, quod a dolore capitis liberatus est. Scribat igitur audacter libros verborum meorum tibi reuelatorum, quia ipse habebit adiutores." Et ab illo tempore vsque triginta annos dolorem capitis non sensit.
Chapter 113 of 123