Caput 111
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Bona clericorum sunt proprium Christi, vnde vult quod pauperes sustententur.
Cum beata Birgitta semel in peregrinacione, pecunia, quam secum tulerat, pro honore Dei iam consumpta, inopiam pateretur, Dominus Ihesus, pro cuius amore sua largiendo alienis indigebat, apparens dixit ei oranti: "Quamuis mundus meus sit et omnibus omnia dare possim, tamen, quod ex caritate offertur, accepcius est michi. Et ea libencius exigo, que propria mea sunt. Nunc autem quia bona vestra expendistis hilariter pro honore meo, ideo tempore necessitatis vestre de meo accipietis. Fac ergo dici archiepiscopo huius ciuitatis sic: 'Sicut omnes ecclesie sunt mee, ita et omnes elemosine mee sunt. Da ergo michi in amicis meis de hiis, que mea sunt. Quia licet acceptum sit michi erigere muros ecclesiarum, eque tamen acceptum michi est iuuare indigentes amicos meos, qui pro amore meo bona sua exposuerunt.
Recordare, quod Helyam ad pauperem viduam destinaui, quem prius per coruos paueram. Non quia eo tempore aliqui vidua ista diciores non erant vel quia sine vidua prophetam, qui XL diebus impastus sustinuerat, absque alimoniis sustentare non poteram, sed hoc feci, quia de caritate vidue volui experimentum sumere, quam ego, scrutans corda et renes Deus, bene noueram, vt aliis fieret manifesta. Tu ergo, qui pater es et dominus vidue, benefac viduis de meis. Quia quamuis sine te possum omnia et tu sine me nichil, volo tamen interim caritatem tuam in eis contemplari.'"
Chapter 115 of 123