Caput 112
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Quam malum est inquietare amicos Dei.
Cum sancta Birgitta staret Rome, coquus eius ipsam sic nequiter est affatus: "Domina", inquit, "iam filius vester dominus Karolus est suspensus." Cui ipsa respondit dicens: "Prohibeat hoc Deus, et a quo hoc audiuisti?" Et ille: "Peregrini michi hoc dixerunt." Postea circa finem anni idem coquus contritus et confessus obiit. Beata vero Birgitta, pro anime ipsius sollicita salute, oracioni se dedit. Elapsis autem diebus septem rapta in visionem spiritualem vidit quasi vnam trabem transuersum super infernum positam, in cuius medio sedebat anima predicti mortui. Tunc apparuit virgo Maria dicens ei: "Nullus homo credit, in quanto timore sedet hic anima ista. Et hoc ideo, quia existens in corpore inquietauit amicos Dei. Verumptamen scias, quod est de numero saluandorum."
Chapter 116 of 123