Skip to the text

Caput 113a

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quod cantus sororum Ordinis Sancti Saluatoris et hore, quos dictauit magister Petrus, confessor sancte Birgitte, et legenda matutinalis et regula sunt ex spiritu sancto.

Maria dixit sancte Birgitte: "Mitte illi amico meo horas meas. Et dic ei, quod idem dictauit eas, qui dictauit regulam, et idem spiritus, qui tibi dedit lecciones scribere, ostendit et illi cantum dictare cum rebus mirabilibus. Ipsi namque tantus in aures aer aduenit, quod caput eius et pectus replebantur et cor calefiebat ad caritatem Dei et, secundum quod flatus ille ei ostendit, lingua eius cantum et verba proferebat. Ideo non oportet ea breuiari. Sed dic sibi, quod ostendat ea dilecto amico meo vero, episcopo Hemmingo; quod ipse velit, potest addere vel planare. Totum autem, quod ibi de infancia mea scriptum est, verum est. Et huic ecclesia contradicere non potest. Et quamuis ibi non sit magistrale Latinum, pocius tamen michi verba placent ex ore istius dilecti amici mei quam ex ore alicuius magistri mundani.

Postea vero debent hore cum regula custodiri in monasterio Aluastri, donec locus monasterii mei consummetur."

Chapter 117 of 123