Caput 113b
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Quod idem spiritus dictauit regulam, lecciones sororum et cantum.
Mater Dei loquitur: "Mittas illi amico meo horas et dicas sibi, quod ille, qui dictauit regulam, et ille spiritus, qui tibi pronunciauit lecciones, idem spiritus infudit sibi dictare cantum cum signis et indiciis mirabilibus. Illi enim aduenit tam vehemens ventus in auribus, ita quod cellule capitis et pectus medullitus replerentur, in qua replecione totum cor eius inflammabatur ad amorem Dei, vnde secundum replentem illam inflammacionem et leuem mocionem lingua protulit verba et notas; ideo non decet ea abbreuiare. In cantu meo non est compositum magistrale et rethoricum Latinum, tamen magis placent michi verba illa de istius amici mei dilecti ore dictata quam subtilia aliquorum magistrorum mundialium."
Chapter 118 of 123