Skip to the text

Caput 43

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Turbabatur sponsa, quia non pacienter et lete obediebat patri spirituali. Cui Christus dicit, quod, si ipsa habet propositum perfecte obediendi, quamuis aliquando voluntas reluctet, habet tamen sic obediendo meritum et purgantur peccata preterita. Ponit eciam Dominus hic arma spiritualia pugne, idest virtutes, quibus iusti pugnant et vincunt, iniusti vero ea proiciunt et vincuntur.

Filius loquitur ad sponsam: "Dic michi, cur turbaris. Quia licet omnia scio, tamen te dicente cognoscere volo, vt et tu scias, quid respondeam tibi." Cui respondit sponsa: "Duo", inquit, "timeo et de duobus conturbor. Primo, quia nimis impaciens sum ad obediendum et ad paciendum minus hylaris. Secundo, quod amicis tuis aduenit tribulacio et inimici tui dominantur eis." Respondit Dominus: "Ego sum in eo, cui ad obediendum data es, et ideo quelibet hora, quilibet punctus, quo voluntate ad obediendum consentis et obedire voluntate vis, quamuis caro quandoque recalcitret, reputabitur tibi in premium et in purgacionem peccatorum. Ad secundum, scilicet quod tu turbaris de contrarietate amicorum meorum, respondeo tibi per exemplum. Vbi duo inuicem pugnantes sunt et alter eorum proicit arma sua, alter vero munit se semper armis suis, numquid non ille facilius vincetur, qui proicit arma, quam qui cottidie colligit arma sua ad se?

Sic et nunc est. Nam inimici cottidie arma sua proiciunt. Tria quippe genera armorum sunt necessaria potissime ad pugnam. Primum est, quod hominem vehit seu portat, vtputa equus et similia. Secundum est, quo homo defenditur, vtputa gladius. Tercium genus armorum est, quod munit corpus, vt lorica et similia. Sed inimici primo amiserunt equum obediencie, qua ad omne bonum promouerentur. Ipsa enim est, que cum Deo tenet amiciciam et seruat Domino fidem promissam. Proiecerunt eciam gladium timoris diuini, quo corpus a voluptate retrahitur et ab anima separatur dyabolus, ne appropinquet. Perdiderunt et loricam, qua munirentur contra iacula, idest diuinam caritatem, que letificat in aduersis, defendit in prosperis, pacificat in temptacionibus, lenit in doloribus. Galea eorum, que est sapiencia diuina, iacet in luto.

Arma colli, idest diuina cogitacio, eciam iam deciderat. Sicut enim per collum mouetur caput, sic per diuinam cogitacionem mens ad omnia, que Dei sunt, deberet moueri. Sed iam cecidit diuina cogitacio; ideo caput iacet in infimis et agitatur a vento. Arma quoque pectoris nimis infirma sunt, idest affectus ad Deum sic tepuit, vt vix videri possit et minus sentiri. Arma eciam pedum neglecta et oblita sunt, idest contricio cum proposito emendandi; gaudent enim in peccatis et desiderant in eis perseuerare, quamdiu possunt. Arma brachiorum, idest opera bona, odiosa sunt eis et vana; audacter enim faciunt, que volunt, et non verecundantur. Sed amici mei cottidie muniunt se armis. Currunt enim in equo obediencie tamquam boni serui, voluntatem suam propter imperium Domini relinquentes, pugnant contra vicia in timore Domini tamquam boni milites, sustinent in caritate omnia adueniencia tamquam boni bellatores, expectantes auxilium Domini.

Muniunt se diuina sapiencia et paciencia contra detractores et criminatores, quasi boni inclusi elongantes se a mundo. Agiles sunt et celeres ad diuina tamquam aer mobilis, feruentes ad Deum tamquam sponsa ad brachia viri, veloces et fortes ad pertranseundum mundana oblectamenta quasi cerui, solliciti in agendis tamquam formica, vigilantes quasi speculator. Ecce tales sunt amici mei et sic cottidie se armis virtutum muniunt. Que inimici contempnunt et ideo faciliter vincuntur. Pugna igitur spiritualis, que est in paciencia et diuina caritate, multo nobilior est corporali et dyabolo multo odiosior. Non enim laborat dyabolus, vt auferat corporalia, sed vt viciet virtutes et auferat pacienciam et virtutum stabilitatem. Ideo non turberis, si amicis aliqua succedunt contraria, quia ex hiis prouenit eis merces."

Chapter 43 of 122