Caput 44
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit sponse, quod ipse est similis vitriario, qui, quamuis multa vasa franguntur, non cessat formare de nouo alia, idest animas, donec chorus celestis angelicus repleatur, et quod est similis api, quia eliget sibi aliam nouam herbam, idest conuertet paganos, vnde magnam dulcedinem extrahet, idest multas animas ad implendum apiarium regni celorum.
Ego sum sicut bonus vitriarius, qui de cinere facit multa vasa. Quamuis autem multa confringantur, tamen non cessat noua facere, donec impleatur numerus vasorum. Sic ego facio, quia de ignobili materia nobilem facio creaturam, scilicet hominem, et quamuis multi discedunt a me per opera sua mala, non tamen cesso formare alios, donec chorus angelicus et loca in celo vacua repleantur. Ego sum eciam similis bone api, que exiens de apiario suo volat ad herbam pulchram alonge visam, in qua querit recipere florem pulcherrimum et odorem redolentem suauissimum elegantem, sed cum appropinquat herbe, inuenit florem aridum et odorem immutatum et annichilatum, suauitatem penitus extractam. Sed post hec inquirit aliam herbam et inuenit herbam aliquantulum asperam, cuius flos est modicus et odor non multum odorans, suauitas placens sed exigua. In hac autem herba figit apis pedem et extrahit inde dulcedinem et reportat ad apiarium, donec ad voluntatem suam est impletum.
Apis enim ista ego sum, omnium creator et Dominus, qui de apiario tunc exiui, cum formam humanam assumens apparui in ea visibilis. Quesiui autem herbam pulchram, idest genus christianum michi assumpsi. Qui pulchri erant ex fide, dulces caritate, fructiferi bona conuersacione. Nunc autem a priori statu degenerantes ex nomine videntur pulchri sed conuersacione sunt deformes, fructiferi ad mundum et carnem sed steriles ad Deum et animam, dulces sibi sed amarissimi michi; propterea cadent et annichilabuntur. Ego autem sicut apis eligam michi aliam herbam aliquantulum asperam, idest paganos moribus satis auersos, quorum aliqui habent florem modicum et suauitatem exiguam, idest voluntatem, qua libenter conuerterentur et seruirent michi, si scirent quomodo et si haberent adiutores.
Et ex hac herba tantum extraham dulcedinis, donec impleatur apiarium, et tantum ei appropinquare volo, vt nec herbe desit suauitas nec apis a fructu laboris euacuetur. Et crescet hoc mirabiliter, quod asperum est et vile, ad summam pulchritudinem; quod autem pulchrum videtur, decrescet et deueniet ad deformitatem."
Chapter 44 of 122