Skip to the text

Caput 95

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quidam nobilis princeps et iustus nolebat acceptare vnam magnam dignitatem regiminis regni ex bona intencione. Quem Dei mater per sponsam reprehendit precipiens, quod illam acceptet habendo in ore semper verba veritatis et in manu gladium iusticie sine aliqua accepcione personarum.

Cum quidam magnus nobilis regni Suecie, qui dominus Israhel vocabatur, multis precibus ad dignitatem maiorem regiminis regni vocaretur multociens a rege et ille habens desiderium eundi contra paganos et ibi in seruicio Dei pro fide sancta moriendi nullo modo ad suscipiendam dictam dignitatem inclinaretur, tunc orante sponsa loquebatur ei mater Dei dicens: "Si", inquit, "illi, qui iusticiam sciunt et eam desiderant et facere possunt, recusant pro Deo suscipere onus et laborem, quomodo stabit regnum in vigore suo? Vere illud non est regnum sed latrocinium et spelunca tyrannorum, vbi iniqui dominantur et iusti conculcantur. Et ideo homo iustus et bonus trahi debet caritate Dei et zelo bono offerre se ad regimen, vt proficiat multis.

Qui autem dignitates et regimina ambiunt propter honorem mundi, non sunt principes veri sed tyranni pessimi. Ergo iste amicus meus Israhel accipiat regimen propter honorem Dei, habendo in ore verba veritatis et in manu gladium iusticie, non respiciendo nec inclinando se ad fauores hominum nec ad cognatos, nec faciendo personarum accepcionem. Nam dico tibi, quod adhuc dicetur de isto ab ore hominum: 'Iste exiuit de patria viriliter, honorauit matrem Dei sinceriter, seruiuit Deo fideliter.' Propterea scias, quod per aliam viam cum magis ducam eum ad regionem meam." Sic vere postea omnia hec euenerunt. Nam transactis aliquibus annis iste dominus exiuit contra infideles et venit in Alemaniam in ciuitatem Rigensem, vbi infirmatus est.

Et senciens mortem vicinam ascendit cum aliquibus in ecclesiam cathedralem et ibi digito ymaginis beatissime Marie virginis, que ibi in maxima reuerencia colitur, impressit anulum preciosum et reliquit ibi dicens aperte: "Tu michi domina es et semper fuisti dulcissima, super quo te testem inuoco. Ideo me et animam meam tue prouidencie et misericordie relinquo." Deinde sumptis sacramentis deuotissime mortuus est. Post hec autem orante pro eo sponsa mater Dei loquebatur de eo sic dicens: "Ipse dedit michi anulum caritatis sue desiderans me sponsam meam. Vere, filia, scias, quod ipse, cum vixit, non dilexit me dimidio corde suo sed toto, et in omnibus operibus suis et iudiciis timuit filium meum.

Ideo ego duxi eum operante Deo, filio meo, per viam sibi magis necessariam et vtilem et presentaui eum celesti exercitui sanctorum et angelorum, a quibus ipse dilectus erat, ne, si in manibus parentum mortuus fuisset, consolacione temporali impediretur. Eius quippe bona voluntas sic placuit Deo, ac si in paganismo moreretur contra infideles pugnando pro fide sancta catholica."

Chapter 95 of 122