Skip to the text

Caput 96

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Dum Rome comburerentur campane ecclesie Sancti Petri, Christus dicit sponse, quod non miretur, quia aliquando elementa ostendunt signa euentuum futurorum. Sic ille campane ostendunt propinquam mortem cuiusdam pontificis, cui graue instat iudicium, nisi cito ad Deum conuertatur.

Paulo ante mortem cuiusdam pontificis mirabili casu comburebantur campane ecclesie Sancti Petri in Roma. Que audiens sponsa stupefacta orabat. Et tunc apparuit ei Christus dicens: "Vere, filia, magnum signum est istud. Nam scriptum est, quod elementa omnia quasi compaciebantur michi in morte, quando splendorem et solitum effectum suum retraxerunt. Sic elementa et creature quandoque pugnant et iudicant pro Deo et ostendunt in cursibus suis iram Dei et signa euentuum futurorum. Sed nunc ecclesie comburuntur campane et quasi clamant omnes: 'Dominus mortuus est, dominus pontifex recessit! Sit dies ista benedicta, sed non dominus iste!' O mirabiliter! Vbi enim omnes clamare deberent: 'Viuat diu et viuat feliciter iste dominus!', ibi clamant et gaudenter dicunt:

'Descendat et non consurgat!' Nec mirum. Nam ipse, qui clamare debuerat: 'Venite, et inuenietis salutem animarum vestrarum!', ipse clamabat: 'Venite et videte me in pompa et ambicione plus quam Salomonem! Venite ad curiam meam et exhaurite bursas vestras, et inuenietis perdicionem animarum vestrarum!' Sic enim clamabat exemplo et facto. Et ideo iam appropinquat tempus ire, et iudicabo eum sicut dissipatorem gregis Petri. O o, quale iudicium instat ei! Verumptamen, si adhuc voluerit conuerti ad me, ego occurram ei in media via sicut pius pater."

Chapter 96 of 122